VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 7:1 - dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
Unchecked Copy BoxAct 7:2 - qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram
Unchecked Copy BoxAct 7:3 - et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero
Unchecked Copy BoxAct 7:4 - tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis
Unchecked Copy BoxAct 7:5 - et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium
Unchecked Copy BoxAct 7:6 - locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis
Unchecked Copy BoxAct 7:7 - et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto
Unchecked Copy BoxAct 7:8 - et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas
Unchecked Copy BoxAct 7:9 - et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo
Unchecked Copy BoxAct 7:10 - et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam
Unchecked Copy BoxAct 7:11 - venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri
Unchecked Copy BoxAct 7:12 - cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum
Unchecked Copy BoxAct 7:13 - et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius
Unchecked Copy BoxAct 7:14 - mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque
Unchecked Copy BoxAct 7:15 - et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri
Unchecked Copy BoxAct 7:16 - et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
Unchecked Copy BoxAct 7:17 - cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
Unchecked Copy BoxAct 7:18 - quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph
Unchecked Copy BoxAct 7:19 - hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
Unchecked Copy BoxAct 7:20 - eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
Unchecked Copy BoxAct 7:21 - exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium
Unchecked Copy BoxAct 7:22 - et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis
Unchecked Copy BoxAct 7:23 - cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
Unchecked Copy BoxAct 7:24 - et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
Unchecked Copy BoxAct 7:25 - existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt
Unchecked Copy BoxAct 7:26 - sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum
Unchecked Copy BoxAct 7:27 - qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos
Unchecked Copy BoxAct 7:28 - numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium
Unchecked Copy BoxAct 7:29 - fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos
Unchecked Copy BoxAct 7:30 - et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi
Unchecked Copy BoxAct 7:31 - Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini
Unchecked Copy BoxAct 7:32 - ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare
Unchecked Copy BoxAct 7:33 - dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est
Unchecked Copy BoxAct 7:34 - videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum
Unchecked Copy BoxAct 7:35 - hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo
Unchecked Copy BoxAct 7:36 - hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
Unchecked Copy BoxAct 7:37 - hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me
Unchecked Copy BoxAct 7:38 - hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis
Unchecked Copy BoxAct 7:39 - cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum
Unchecked Copy BoxAct 7:40 - dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei
Unchecked Copy BoxAct 7:41 - et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum
Unchecked Copy BoxAct 7:42 - convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel
Unchecked Copy BoxAct 7:43 - et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem
Unchecked Copy BoxAct 7:44 - tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat
Unchecked Copy BoxAct 7:45 - quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David
Unchecked Copy BoxAct 7:46 - qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
Unchecked Copy BoxAct 7:47 - Salomon autem aedificavit illi domum
Unchecked Copy BoxAct 7:48 - sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
Unchecked Copy BoxAct 7:49 - caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est
Unchecked Copy BoxAct 7:50 - nonne manus mea fecit haec omnia
Unchecked Copy BoxAct 7:51 - dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
Unchecked Copy BoxAct 7:52 - quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis
Unchecked Copy BoxAct 7:53 - qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis
Unchecked Copy BoxAct 7:54 - audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum
Unchecked Copy BoxAct 7:55 - [Vulgate 7:55a] cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei
Unchecked Copy BoxAct 7:56 - [Vulgate 7:55b] et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
Unchecked Copy BoxAct 7:57 - [Vulgate 7:56] exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum
Unchecked Copy BoxAct 7:58 - [Vulgate 7:57] et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus
Unchecked Copy BoxAct 7:59 - [Vulgate 7:58] et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum
Unchecked Copy BoxAct 7:60 - [Vulgate 7:59a] positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan