The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

PRAXEIS APOSTOLWN (Acts) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxAct 8:1 - [Vulgate 7:59b] Saulus autem erat consentiens neci eius [Vulgate 8:1] facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos
Unchecked Copy BoxAct 8:2 - curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum
Unchecked Copy BoxAct 8:3 - Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
Unchecked Copy BoxAct 8:4 - igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum
Unchecked Copy BoxAct 8:5 - Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum
Unchecked Copy BoxAct 8:6 - intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
Unchecked Copy BoxAct 8:7 - multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
Unchecked Copy BoxAct 8:8 - factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
Unchecked Copy BoxAct 8:9 - vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
Unchecked Copy BoxAct 8:10 - cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna
Unchecked Copy BoxAct 8:11 - adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
Unchecked Copy BoxAct 8:12 - cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
Unchecked Copy BoxAct 8:13 - tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur
Unchecked Copy BoxAct 8:14 - cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
Unchecked Copy BoxAct 8:15 - qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum
Unchecked Copy BoxAct 8:16 - nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
Unchecked Copy BoxAct 8:17 - tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum
Unchecked Copy BoxAct 8:18 - cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
Unchecked Copy BoxAct 8:19 - dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
Unchecked Copy BoxAct 8:20 - pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
Unchecked Copy BoxAct 8:21 - non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo
Unchecked Copy BoxAct 8:22 - paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
Unchecked Copy BoxAct 8:23 - in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
Unchecked Copy BoxAct 8:24 - respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
Unchecked Copy BoxAct 8:25 - et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
(cf. Isa 53:7, 8 )
Unchecked Copy BoxAct 8:26 - angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
Unchecked Copy BoxAct 8:27 - et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
Unchecked Copy BoxAct 8:28 - et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam
Unchecked Copy BoxAct 8:29 - dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum
Unchecked Copy BoxAct 8:30 - adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
Unchecked Copy BoxAct 8:31 - qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
Unchecked Copy BoxAct 8:32 - locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum
Unchecked Copy BoxAct 8:33 - in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
Unchecked Copy BoxAct 8:34 - respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
Unchecked Copy BoxAct 8:35 - aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum
Unchecked Copy BoxAct 8:36 - et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari
Unchecked Copy BoxAct 8:38 - et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum
Unchecked Copy BoxAct 8:39 - cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens
Unchecked Copy BoxAct 8:40 - Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization