The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Daniel (Daniel) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxDan 12:1 - In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

Unchecked Copy BoxDan 12:2 - Et multi de his, qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt: (u) alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

Unchecked Copy BoxDan 12:3 - Qui autem docti fuerint, (v) fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.

Unchecked Copy BoxDan 12:4 - Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

Unchecked Copy BoxDan 12:5 - Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

Unchecked Copy BoxDan 12:6 - Et dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?

Unchecked Copy BoxDan 12:7 - Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, (w) cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum, et iurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec.

Unchecked Copy BoxDan 12:8 - Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post haec?

Unchecked Copy BoxDan 12:9 - Et ait: Vade Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones usque ad praefinitum tempus.

Unchecked Copy BoxDan 12:10 - Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii, porro docti intelligent.

Unchecked Copy BoxDan 12:11 - Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.

Unchecked Copy BoxDan 12:12 - Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque.

Unchecked Copy BoxDan 12:13 - Tu autem vade ad praefinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1