VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDeu 12:1 - haec sunt praecepta atque iudicia quae facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris
Unchecked Copy BoxDeu 12:2 - subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum
Unchecked Copy BoxDeu 12:3 - dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis
Unchecked Copy BoxDeu 12:4 - non facietis ita Domino Deo vestro
Unchecked Copy BoxDeu 12:5 - sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis
Unchecked Copy BoxDeu 12:6 - et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium
Unchecked Copy BoxDeu 12:7 - et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis ad quae miseritis manum vos et domus vestrae in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester
Unchecked Copy BoxDeu 12:8 - non facietis ibi quae nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videtur
Unchecked Copy BoxDeu 12:9 - neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis
Unchecked Copy BoxDeu 12:10 - transibitis Iordanem et habitabitis in terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis
Unchecked Copy BoxDeu 12:11 - in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino
Unchecked Copy BoxDeu 12:12 - ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos
Unchecked Copy BoxDeu 12:13 - cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris
Unchecked Copy BoxDeu 12:14 - sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeres hostias et facies quaecumque praecipio tibi
Unchecked Copy BoxDeu 12:15 - sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes
Unchecked Copy BoxDeu 12:16 - absque esu dumtaxat sanguinis quod super terram quasi aquam effundes
Unchecked Copy BoxDeu 12:17 - non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia quae voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum
Unchecked Copy BoxDeu 12:18 - sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et laetaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis manum tuam
Unchecked Copy BoxDeu 12:19 - cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in terra
Unchecked Copy BoxDeu 12:20 - quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua
Unchecked Copy BoxDeu 12:21 - locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quae habueris sicut praecepi tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placet
Unchecked Copy BoxDeu 12:22 - sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et mundus et inmundus in commune vescentur
Unchecked Copy BoxDeu 12:23 - hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus
Unchecked Copy BoxDeu 12:24 - sed super terram fundes quasi aquam
Unchecked Copy BoxDeu 12:25 - ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini
Unchecked Copy BoxDeu 12:26 - quae autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et venies ad locum quem elegerit Dominus
Unchecked Copy BoxDeu 12:27 - et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris
Unchecked Copy BoxDeu 12:28 - observa et audi omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui
Unchecked Copy BoxDeu 12:29 - quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum
Unchecked Copy BoxDeu 12:30 - cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte subversae et requiras caerimonias earum dicens sicut coluerunt gentes istae deos suos ita et ego colam
Unchecked Copy BoxDeu 12:31 - non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et conburentes igne
Unchecked Copy BoxDeu 12:32 - quod praecipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuas
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan