VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDeu 21:1 - quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus
Unchecked Copy BoxDeu 21:2 - egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum
Unchecked Copy BoxDeu 21:3 - et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomere
Unchecked Copy BoxDeu 21:4 - et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae
Unchecked Copy BoxDeu 21:5 - accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur
Unchecked Copy BoxDeu 21:6 - et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est
Unchecked Copy BoxDeu 21:7 - et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec oculi viderunt
Unchecked Copy BoxDeu 21:8 - propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinis
Unchecked Copy BoxDeu 21:9 - tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus
Unchecked Copy BoxDeu 21:10 - si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris
Unchecked Copy BoxDeu 21:11 - et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem
Unchecked Copy BoxDeu 21:12 - introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet ungues
Unchecked Copy BoxDeu 21:13 - et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua
Unchecked Copy BoxDeu 21:14 - sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam
Unchecked Copy BoxDeu 21:15 - si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus
Unchecked Copy BoxDeu 21:16 - volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae
Unchecked Copy BoxDeu 21:17 - sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita
Unchecked Copy BoxDeu 21:18 - si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit
Unchecked Copy BoxDeu 21:19 - adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii
Unchecked Copy BoxDeu 21:20 - dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis
Unchecked Copy BoxDeu 21:21 - lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat
Unchecked Copy BoxDeu 21:22 - quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo
Unchecked Copy BoxDeu 21:23 - non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan