VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 29 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDeu 29:1 - haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus quod cum eis pepigit in Horeb
Unchecked Copy BoxDeu 29:2 - vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius
Unchecked Copy BoxDeu 29:3 - temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia
Unchecked Copy BoxDeu 29:4 - et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quae possint audire usque in praesentem diem
Unchecked Copy BoxDeu 29:5 - adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt
Unchecked Copy BoxDeu 29:6 - panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester
Unchecked Copy BoxDeu 29:7 - et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos
Unchecked Copy BoxDeu 29:8 - et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse
Unchecked Copy BoxDeu 29:9 - custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut intellegatis universa quae facitis
Unchecked Copy BoxDeu 29:10 - vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri ac tribus et maiores natu atque doctores omnis populus Israhel
Unchecked Copy BoxDeu 29:11 - liberi et uxores vestrae et advena qui tecum moratur in castris exceptis lignorum caesoribus et his qui conportant aquas
Unchecked Copy BoxDeu 29:12 - ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum
Unchecked Copy BoxDeu 29:13 - ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob
Unchecked Copy BoxDeu 29:14 - nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo
Unchecked Copy BoxDeu 29:15 - sed cunctis praesentibus et absentibus
Unchecked Copy BoxDeu 29:16 - vos enim nostis ut habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes
Unchecked Copy BoxDeu 29:17 - vidistis abominationes et sordes id est idola eorum lignum et lapidem argentum et aurum quae colebant
Unchecked Copy BoxDeu 29:18 - ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem
Unchecked Copy BoxDeu 29:19 - cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem
Unchecked Copy BoxDeu 29:20 - et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen eius sub caelo
Unchecked Copy BoxDeu 29:21 - et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis continentur
Unchecked Copy BoxDeu 29:22 - dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus
Unchecked Copy BoxDeu 29:23 - sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo
Unchecked Copy BoxDeu 29:24 - et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensa
Unchecked Copy BoxDeu 29:25 - et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti
Unchecked Copy BoxDeu 29:26 - et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi
Unchecked Copy BoxDeu 29:27 - idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine scripta sunt
Unchecked Copy BoxDeu 29:28 - et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur
Unchecked Copy BoxDeu 29:29 - abscondita Domino Deo nostro quae manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in aeternum ut faciamus universa legis huius
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan