VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDeu 8:1 - omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris
Unchecked Copy BoxDeu 8:2 - et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non
Unchecked Copy BoxDeu 8:3 - adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini
Unchecked Copy BoxDeu 8:4 - vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus est
Unchecked Copy BoxDeu 8:5 - ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te
Unchecked Copy BoxDeu 8:6 - ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum
Unchecked Copy BoxDeu 8:7 - Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi
Unchecked Copy BoxDeu 8:8 - terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et mala granata et oliveta nascuntur terram olei ac mellis
Unchecked Copy BoxDeu 8:9 - ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus eius aeris metalla fodiuntur
Unchecked Copy BoxDeu 8:10 - ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi
Unchecked Copy BoxDeu 8:11 - observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie
Unchecked Copy BoxDeu 8:12 - ne postquam comederis et satiatus domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis
Unchecked Copy BoxDeu 8:13 - habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam
Unchecked Copy BoxDeu 8:14 - elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis
Unchecked Copy BoxDeu 8:15 - et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissima
Unchecked Copy BoxDeu 8:16 - et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui
Unchecked Copy BoxDeu 8:17 - ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt
Unchecked Copy BoxDeu 8:18 - sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires praebuerit ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis sicut praesens indicat dies
Unchecked Copy BoxDeu 8:19 - sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereas
Unchecked Copy BoxDeu 8:20 - sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan