VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 33 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDeu 33:1 - haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam
Unchecked Copy BoxDeu 33:2 - et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex
Unchecked Copy BoxDeu 33:3 - dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius
Unchecked Copy BoxDeu 33:4 - legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob
Unchecked Copy BoxDeu 33:5 - erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel
Unchecked Copy BoxDeu 33:6 - vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero
Unchecked Copy BoxDeu 33:7 - haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit
Unchecked Copy BoxDeu 33:8 - Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis
Unchecked Copy BoxDeu 33:9 - qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt
Unchecked Copy BoxDeu 33:10 - iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum
Unchecked Copy BoxDeu 33:11 - benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant
Unchecked Copy BoxDeu 33:12 - et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet
Unchecked Copy BoxDeu 33:13 - Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente
Unchecked Copy BoxDeu 33:14 - de pomis fructuum solis ac lunae
Unchecked Copy BoxDeu 33:15 - de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum
Unchecked Copy BoxDeu 33:16 - et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos
Unchecked Copy BoxDeu 33:17 - quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse
Unchecked Copy BoxDeu 33:18 - et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis
Unchecked Copy BoxDeu 33:19 - populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum
Unchecked Copy BoxDeu 33:20 - et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem
Unchecked Copy BoxDeu 33:21 - et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel
Unchecked Copy BoxDeu 33:22 - Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan
Unchecked Copy BoxDeu 33:23 - et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit
Unchecked Copy BoxDeu 33:24 - Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum
Unchecked Copy BoxDeu 33:25 - ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua
Unchecked Copy BoxDeu 33:26 - non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes
Unchecked Copy BoxDeu 33:27 - habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere
Unchecked Copy BoxDeu 33:28 - habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore
Unchecked Copy BoxDeu 33:29 - beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan