VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Ephesios (Ephesians) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxEph 2:1 - et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
Unchecked Copy BoxEph 2:2 - in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
Unchecked Copy BoxEph 2:3 - in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
Unchecked Copy BoxEph 2:4 - Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
Unchecked Copy BoxEph 2:5 - et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
Unchecked Copy BoxEph 2:6 - et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
Unchecked Copy BoxEph 2:7 - ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
Unchecked Copy BoxEph 2:8 - gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
Unchecked Copy BoxEph 2:9 - non ex operibus ut ne quis glorietur
Unchecked Copy BoxEph 2:10 - ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
Unchecked Copy BoxEph 2:11 - propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
Unchecked Copy BoxEph 2:12 - quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
Unchecked Copy BoxEph 2:13 - nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
Unchecked Copy BoxEph 2:14 - ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
Unchecked Copy BoxEph 2:15 - legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
Unchecked Copy BoxEph 2:16 - et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
Unchecked Copy BoxEph 2:17 - et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
Unchecked Copy BoxEph 2:18 - quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
Unchecked Copy BoxEph 2:19 - ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
Unchecked Copy BoxEph 2:20 - superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
Unchecked Copy BoxEph 2:21 - in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
Unchecked Copy BoxEph 2:22 - in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan