VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Ephesios (Ephesians) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxEph 5:1 - estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
Unchecked Copy BoxEph 5:2 - et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
Unchecked Copy BoxEph 5:3 - fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
Unchecked Copy BoxEph 5:4 - aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
Unchecked Copy BoxEph 5:5 - hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
Unchecked Copy BoxEph 5:6 - nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
Unchecked Copy BoxEph 5:7 - nolite ergo effici participes eorum
Unchecked Copy BoxEph 5:8 - eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
Unchecked Copy BoxEph 5:9 - fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
Unchecked Copy BoxEph 5:10 - probantes quid sit beneplacitum Deo
Unchecked Copy BoxEph 5:11 - et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
Unchecked Copy BoxEph 5:12 - quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
Unchecked Copy BoxEph 5:13 - omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
Unchecked Copy BoxEph 5:14 - propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
Unchecked Copy BoxEph 5:15 - videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
Unchecked Copy BoxEph 5:16 - redimentes tempus quoniam dies mali sunt
Unchecked Copy BoxEph 5:17 - propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
Unchecked Copy BoxEph 5:18 - et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
Unchecked Copy BoxEph 5:19 - loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
Unchecked Copy BoxEph 5:20 - gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
Unchecked Copy BoxEph 5:21 - subiecti invicem in timore Christi
(cf. Col 3:18, 19 )
Unchecked Copy BoxEph 5:22 - mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
Unchecked Copy BoxEph 5:23 - quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
Unchecked Copy BoxEph 5:24 - sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
Unchecked Copy BoxEph 5:25 - viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
Unchecked Copy BoxEph 5:26 - ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
Unchecked Copy BoxEph 5:27 - ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
Unchecked Copy BoxEph 5:28 - ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
Unchecked Copy BoxEph 5:29 - nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
Unchecked Copy BoxEph 5:30 - quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
Unchecked Copy BoxEph 5:31 - propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
Unchecked Copy BoxEph 5:32 - sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
Unchecked Copy BoxEph 5:33 - verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan