The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 28 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxExo 28:1 - adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar

Unchecked Copy BoxExo 28:2 - faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem

Unchecked Copy BoxExo 28:3 - et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi

Unchecked Copy BoxExo 28:4 - haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi

Unchecked Copy BoxExo 28:5 - accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum

Unchecked Copy BoxExo 28:6 - facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito

Unchecked Copy BoxExo 28:7 - duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant

Unchecked Copy BoxExo 28:8 - ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

Unchecked Copy BoxExo 28:9 - sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel

Unchecked Copy BoxExo 28:10 - sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum

Unchecked Copy BoxExo 28:11 - opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos

Unchecked Copy BoxExo 28:12 - et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem

Unchecked Copy BoxExo 28:13 - facies et uncinos ex auro

Unchecked Copy BoxExo 28:14 - et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis

Unchecked Copy BoxExo 28:15 - rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

Unchecked Copy BoxExo 28:16 - quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine

Unchecked Copy BoxExo 28:17 - ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus

Unchecked Copy BoxExo 28:18 - in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis

Unchecked Copy BoxExo 28:19 - in tertio ligyrius achates et amethistus

Unchecked Copy BoxExo 28:20 - in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos

Unchecked Copy BoxExo 28:21 - habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus

Unchecked Copy BoxExo 28:22 - facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo

Unchecked Copy BoxExo 28:23 - et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate

Unchecked Copy BoxExo 28:24 - catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius

Unchecked Copy BoxExo 28:25 - et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit

Unchecked Copy BoxExo 28:26 - facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt

Unchecked Copy BoxExo 28:27 - nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali

Unchecked Copy BoxExo 28:28 - et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari

Unchecked Copy BoxExo 28:29 - portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum

Unchecked Copy BoxExo 28:30 - pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper

Unchecked Copy BoxExo 28:31 - facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam

Unchecked Copy BoxExo 28:32 - in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur

Unchecked Copy BoxExo 28:33 - deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis

Unchecked Copy BoxExo 28:34 - ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum

Unchecked Copy BoxExo 28:35 - et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur

Unchecked Copy BoxExo 28:36 - facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino

Unchecked Copy BoxExo 28:37 - ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram

Unchecked Copy BoxExo 28:38 - inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus

Unchecked Copy BoxExo 28:39 - stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii

Unchecked Copy BoxExo 28:40 - porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem

Unchecked Copy BoxExo 28:41 - vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi

Unchecked Copy BoxExo 28:42 - facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina

Unchecked Copy BoxExo 28:43 - et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1