VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 29 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Lev 8:1–36 )
Unchecked Copy BoxExo 29:1 - sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos
Unchecked Copy BoxExo 29:2 - panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies
Unchecked Copy BoxExo 29:3 - et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes
Unchecked Copy BoxExo 29:4 - et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua
Unchecked Copy BoxExo 29:5 - indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo
Unchecked Copy BoxExo 29:6 - et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram
Unchecked Copy BoxExo 29:7 - et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur
Unchecked Copy BoxExo 29:8 - filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo
Unchecked Copy BoxExo 29:9 - Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum
Unchecked Copy BoxExo 29:10 - adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius
Unchecked Copy BoxExo 29:11 - et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii
Unchecked Copy BoxExo 29:12 - sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius
Unchecked Copy BoxExo 29:13 - sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare
Unchecked Copy BoxExo 29:14 - carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit
Unchecked Copy BoxExo 29:15 - unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus
Unchecked Copy BoxExo 29:16 - quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare
Unchecked Copy BoxExo 29:17 - ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius
Unchecked Copy BoxExo 29:18 - et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei
Unchecked Copy BoxExo 29:19 - tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus
Unchecked Copy BoxExo 29:20 - quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum
Unchecked Copy BoxExo 29:21 - cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus
Unchecked Copy BoxExo 29:22 - tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum
Unchecked Copy BoxExo 29:23 - tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini
Unchecked Copy BoxExo 29:24 - ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino
Unchecked Copy BoxExo 29:25 - suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est
Unchecked Copy BoxExo 29:26 - sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam
Unchecked Copy BoxExo 29:27 - sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti
Unchecked Copy BoxExo 29:28 - quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino
Unchecked Copy BoxExo 29:29 - vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum
Unchecked Copy BoxExo 29:30 - septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario
Unchecked Copy BoxExo 29:31 - arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto
Unchecked Copy BoxExo 29:32 - quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent
Unchecked Copy BoxExo 29:33 - ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt
Unchecked Copy BoxExo 29:34 - quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt
Unchecked Copy BoxExo 29:35 - omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum
Unchecked Copy BoxExo 29:36 - et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem
Unchecked Copy BoxExo 29:37 - septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur
(Num 28:1–8 )
Unchecked Copy BoxExo 29:38 - hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter
Unchecked Copy BoxExo 29:39 - unum agnum mane et alterum vespere
Unchecked Copy BoxExo 29:40 - decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno
Unchecked Copy BoxExo 29:41 - alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis
Unchecked Copy BoxExo 29:42 - sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te
Unchecked Copy BoxExo 29:43 - ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea
Unchecked Copy BoxExo 29:44 - sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
Unchecked Copy BoxExo 29:45 - et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus
Unchecked Copy BoxExo 29:46 - et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan