The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 38 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxExo 38:1 - fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine

Unchecked Copy BoxExo 38:2 - cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis

Unchecked Copy BoxExo 38:3 - et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula

Unchecked Copy BoxExo 38:4 - craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam

Unchecked Copy BoxExo 38:5 - fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum

Unchecked Copy BoxExo 38:6 - quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis

Unchecked Copy BoxExo 38:7 - induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum

Unchecked Copy BoxExo 38:8 - fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi

Unchecked Copy BoxExo 38:9 - et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum

Unchecked Copy BoxExo 38:10 - columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea

Unchecked Copy BoxExo 38:11 - aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant

Unchecked Copy BoxExo 38:12 - in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea

Unchecked Copy BoxExo 38:13 - porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria

Unchecked Copy BoxExo 38:14 - e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus

Unchecked Copy BoxExo 38:15 - et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem

Unchecked Copy BoxExo 38:16 - cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat

Unchecked Copy BoxExo 38:17 - bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento

Unchecked Copy BoxExo 38:18 - et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria

Unchecked Copy BoxExo 38:19 - columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae

Unchecked Copy BoxExo 38:20 - paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos

Unchecked Copy BoxExo 38:21 - haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis

Unchecked Copy BoxExo 38:22 - quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat

Unchecked Copy BoxExo 38:23 - iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso

Unchecked Copy BoxExo 38:24 - omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii

Unchecked Copy BoxExo 38:25 - oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum

Unchecked Copy BoxExo 38:26 - fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet

Unchecked Copy BoxExo 38:27 - centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis

Unchecked Copy BoxExo 38:28 - de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento

Unchecked Copy BoxExo 38:29 - aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli

Unchecked Copy BoxExo 38:30 - ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent

Unchecked Copy BoxExo 38:31 - et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1