VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 40 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxExo 40:1 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxExo 40:2 - mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
Unchecked Copy BoxExo 40:3 - et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
Unchecked Copy BoxExo 40:4 - et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
Unchecked Copy BoxExo 40:5 - et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
Unchecked Copy BoxExo 40:6 - et ante illud altare holocausti
Unchecked Copy BoxExo 40:7 - labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
Unchecked Copy BoxExo 40:8 - circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
Unchecked Copy BoxExo 40:9 - et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
Unchecked Copy BoxExo 40:10 - altare holocausti et omnia vasa eius
Unchecked Copy BoxExo 40:11 - labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
Unchecked Copy BoxExo 40:12 - adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
Unchecked Copy BoxExo 40:13 - indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
Unchecked Copy BoxExo 40:16 - [Vulgate 40:14] fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
Unchecked Copy BoxExo 40:17 - [Vulgate 40:15] igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
Unchecked Copy BoxExo 40:18 - [Vulgate 40:16] erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
Unchecked Copy BoxExo 40:19 - [Vulgate 40:17] et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
Unchecked Copy BoxExo 40:20 - [Vulgate 40:18] posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
Unchecked Copy BoxExo 40:21 - [Vulgate 40:19] cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
Unchecked Copy BoxExo 40:22 - [Vulgate 40:20] posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
Unchecked Copy BoxExo 40:23 - [Vulgate 40:21] ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
Unchecked Copy BoxExo 40:24 - [Vulgate 40:22] posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
Unchecked Copy BoxExo 40:25 - [Vulgate 40:23] locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
Unchecked Copy BoxExo 40:26 - [Vulgate 40:24] posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
Unchecked Copy BoxExo 40:27 - [Vulgate 40:25] et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
Unchecked Copy BoxExo 40:28 - [Vulgate 40:26] posuit et tentorium in introitu tabernaculi
Unchecked Copy BoxExo 40:29 - [Vulgate 40:27] et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
Unchecked Copy BoxExo 40:30 - [Vulgate 40:28] labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
Unchecked Copy BoxExo 40:31 - [Vulgate 40:29] laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
Unchecked Copy BoxExo 40:32 - [Vulgate 40:30] cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
Unchecked Copy BoxExo 40:33 - [Vulgate 40:31] erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
(Exo 13:21, 22; Num 9:15–23 )
Unchecked Copy BoxExo 40:34 - [Vulgate 40:32] operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
Unchecked Copy BoxExo 40:35 - [Vulgate 40:33] nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
Unchecked Copy BoxExo 40:36 - [Vulgate 40:34] si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
Unchecked Copy BoxExo 40:37 - [Vulgate 40:35] si pendebat desuper manebant in eodem loco
Unchecked Copy BoxExo 40:38 - [Vulgate 40:36] nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan