VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Deu 1:9–18 )
Unchecked Copy BoxExo 18:1 - cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto
Unchecked Copy BoxExo 18:2 - tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat
Unchecked Copy BoxExo 18:3 - et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena
Unchecked Copy BoxExo 18:4 - alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis
Unchecked Copy BoxExo 18:5 - venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei
Unchecked Copy BoxExo 18:6 - et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea
Unchecked Copy BoxExo 18:7 - qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum
Unchecked Copy BoxExo 18:8 - narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus
Unchecked Copy BoxExo 18:9 - laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum
Unchecked Copy BoxExo 18:10 - et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 18:11 - nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos
Unchecked Copy BoxExo 18:12 - obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino
Unchecked Copy BoxExo 18:13 - altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam
Unchecked Copy BoxExo 18:14 - quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam
Unchecked Copy BoxExo 18:15 - cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei
Unchecked Copy BoxExo 18:16 - cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius
Unchecked Copy BoxExo 18:17 - at ille non bonam inquit rem facis
Unchecked Copy BoxExo 18:18 - stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere
Unchecked Copy BoxExo 18:19 - sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum
Unchecked Copy BoxExo 18:20 - ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere
Unchecked Copy BoxExo 18:21 - provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
Unchecked Copy BoxExo 18:22 - qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere
Unchecked Copy BoxExo 18:23 - si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua
Unchecked Copy BoxExo 18:24 - quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat
Unchecked Copy BoxExo 18:25 - et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
Unchecked Copy BoxExo 18:26 - qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes
Unchecked Copy BoxExo 18:27 - dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan