VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Ezechielis (Ezekiel) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxEze 18:1 - et factus est sermo Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 18:2 - quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israhel dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt
Unchecked Copy BoxEze 18:3 - vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israhel
Unchecked Copy BoxEze 18:4 - ecce omnes animae meae sunt ut anima patris ita et anima filii mea est anima quae peccaverit ipsa morietur
Unchecked Copy BoxEze 18:5 - et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam
Unchecked Copy BoxEze 18:6 - in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit
Unchecked Copy BoxEze 18:7 - et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento
Unchecked Copy BoxEze 18:8 - ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit ab iniquitate averterit manum suam iudicium verum fecerit inter virum et virum
Unchecked Copy BoxEze 18:9 - in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus
Unchecked Copy BoxEze 18:10 - quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem et fecerit unum de istis
Unchecked Copy BoxEze 18:11 - et haec quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem
Unchecked Copy BoxEze 18:12 - egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem
Unchecked Copy BoxEze 18:13 - ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda haec fecerit morte morietur sanguis eius in ipso erit
Unchecked Copy BoxEze 18:14 - quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quae fecit timuerit et non fecerit simile eis
Unchecked Copy BoxEze 18:15 - super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit
Unchecked Copy BoxEze 18:16 - et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento
Unchecked Copy BoxEze 18:17 - a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in praeceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet
Unchecked Copy BoxEze 18:18 - pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua
Unchecked Copy BoxEze 18:19 - et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est omnia praecepta mea custodivit et fecit illa vita vivet
Unchecked Copy BoxEze 18:20 - anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum
Unchecked Copy BoxEze 18:21 - si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur
Unchecked Copy BoxEze 18:22 - omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet
Unchecked Copy BoxEze 18:23 - numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat
Unchecked Copy BoxEze 18:24 - si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur
Unchecked Copy BoxEze 18:25 - et dixistis non est aequa via Domini audite domus Israhel numquid via mea non est aequa et non magis viae vestrae pravae sunt
Unchecked Copy BoxEze 18:26 - cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur
Unchecked Copy BoxEze 18:27 - et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam vivificabit
Unchecked Copy BoxEze 18:28 - considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur
Unchecked Copy BoxEze 18:29 - et dicunt filii Israhel non est aequa via Domini numquid viae meae non sunt aequae domus Israhel et non magis viae vestrae pravae
Unchecked Copy BoxEze 18:30 - idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel ait Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas
Unchecked Copy BoxEze 18:31 - proicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israhel
Unchecked Copy BoxEze 18:32 - quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan