VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Ezechielis (Ezekiel) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxEze 21:1 - et factus est sermo Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 21:2 - fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israhel
Unchecked Copy BoxEze 21:3 - et dices terrae Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium
Unchecked Copy BoxEze 21:4 - pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem
Unchecked Copy BoxEze 21:5 - ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilem
Unchecked Copy BoxEze 21:6 - et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis
Unchecked Copy BoxEze 21:7 - cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus
Unchecked Copy BoxEze 21:8 - et factus est sermo Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 21:9 - fili hominis propheta et dices haec dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus
Unchecked Copy BoxEze 21:10 - ut caedat victimas exacutus est ut splendeat limatus est qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignum
Unchecked Copy BoxEze 21:11 - et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis
Unchecked Copy BoxEze 21:12 - clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur
Unchecked Copy BoxEze 21:13 - quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus Deus
Unchecked Copy BoxEze 21:14 - tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnae qui obstupescere eos facit
Unchecked Copy BoxEze 21:15 - et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad caedem
Unchecked Copy BoxEze 21:16 - exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque faciei tuae est appetitus
Unchecked Copy BoxEze 21:17 - quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum
Unchecked Copy BoxEze 21:18 - et factus est sermo Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 21:19 - et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite viae civitatis coniciet
Unchecked Copy BoxEze 21:20 - viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem munitissimam
Unchecked Copy BoxEze 21:21 - stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quaerens commiscens sagittas interrogavit idola exta consuluit
Unchecked Copy BoxEze 21:22 - ad dextram eius facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in caede ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut aedificet munitiones
Unchecked Copy BoxEze 21:23 - eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum
Unchecked Copy BoxEze 21:24 - idcirco haec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae et revelastis praevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini
Unchecked Copy BoxEze 21:25 - tu autem profane impie dux Israhel cuius venit dies in tempore iniquitatis praefinita
Unchecked Copy BoxEze 21:26 - haec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne haec est quae humilem sublevavit et sublimem humiliavit
Unchecked Copy BoxEze 21:27 - iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cuius est iudicium et tradam ei
Unchecked Copy BoxEze 21:28 - et tu fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas
Unchecked Copy BoxEze 21:29 - cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita
Unchecked Copy BoxEze 21:30 - revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in terra nativitatis tuae iudicabo te
Unchecked Copy BoxEze 21:31 - et effundam super te indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum
Unchecked Copy BoxEze 21:32 - igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terrae oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan