The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

PROS GALATAS (Galatians) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxGal 2:1 - deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito

Unchecked Copy BoxGal 2:2 - ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem

Unchecked Copy BoxGal 2:3 - sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi

Unchecked Copy BoxGal 2:4 - sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent

Unchecked Copy BoxGal 2:5 - quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos

Unchecked Copy BoxGal 2:6 - ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt

Unchecked Copy BoxGal 2:7 - sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis

Unchecked Copy BoxGal 2:8 - qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes

Unchecked Copy BoxGal 2:9 - et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem

Unchecked Copy BoxGal 2:10 - tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere

Unchecked Copy BoxGal 2:11 - cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat

Unchecked Copy BoxGal 2:12 - prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant

Unchecked Copy BoxGal 2:13 - et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione

Unchecked Copy BoxGal 2:14 - sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare

Unchecked Copy BoxGal 2:15 - nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores

Unchecked Copy BoxGal 2:16 - scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro

Unchecked Copy BoxGal 2:17 - quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit

Unchecked Copy BoxGal 2:18 - si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituo

Unchecked Copy BoxGal 2:19 - ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci

Unchecked Copy BoxGal 2:20 - vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me

Unchecked Copy BoxGal 2:21 - non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1