VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 14:1 - factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium
Unchecked Copy BoxGen 14:2 - inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor
Unchecked Copy BoxGen 14:3 - omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis
Unchecked Copy BoxGen 14:4 - duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo
Unchecked Copy BoxGen 14:5 - igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim
Unchecked Copy BoxGen 14:6 - et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine
Unchecked Copy BoxGen 14:7 - reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar
Unchecked Copy BoxGen 14:8 - et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri
Unchecked Copy BoxGen 14:9 - scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque
Unchecked Copy BoxGen 14:10 - vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem
Unchecked Copy BoxGen 14:11 - tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt
Unchecked Copy BoxGen 14:12 - necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis
Unchecked Copy BoxGen 14:13 - et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram
Unchecked Copy BoxGen 14:14 - quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan
Unchecked Copy BoxGen 14:15 - et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci
Unchecked Copy BoxGen 14:16 - reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum
Unchecked Copy BoxGen 14:17 - egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis
(Heb 7:1, 2 )
Unchecked Copy BoxGen 14:18 - at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi
Unchecked Copy BoxGen 14:19 - benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram
Unchecked Copy BoxGen 14:20 - et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus
Unchecked Copy BoxGen 14:21 - dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi
Unchecked Copy BoxGen 14:22 - qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae
Unchecked Copy BoxGen 14:23 - quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram
Unchecked Copy BoxGen 14:24 - exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan