VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Heb 11:17–19 )
Unchecked Copy BoxGen 22:1 - quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
Unchecked Copy BoxGen 22:2 - ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
Unchecked Copy BoxGen 22:3 - igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
Unchecked Copy BoxGen 22:4 - die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
Unchecked Copy BoxGen 22:5 - dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
Unchecked Copy BoxGen 22:6 - tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
Unchecked Copy BoxGen 22:7 - dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
Unchecked Copy BoxGen 22:8 - dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
Unchecked Copy BoxGen 22:9 - veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
Unchecked Copy BoxGen 22:10 - extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
Unchecked Copy BoxGen 22:11 - et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
Unchecked Copy BoxGen 22:12 - dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
Unchecked Copy BoxGen 22:13 - levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
Unchecked Copy BoxGen 22:14 - appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
Unchecked Copy BoxGen 22:15 - vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
Unchecked Copy BoxGen 22:16 - per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
Unchecked Copy BoxGen 22:17 - benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
Unchecked Copy BoxGen 22:18 - et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
Unchecked Copy BoxGen 22:19 - reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
Unchecked Copy BoxGen 22:20 - his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
Unchecked Copy BoxGen 22:21 - Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
Unchecked Copy BoxGen 22:22 - et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
Unchecked Copy BoxGen 22:23 - ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
Unchecked Copy BoxGen 22:24 - concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan