The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bereishit (Genesis) 26 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxGen 26:1 - orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara
Unchecked Copy BoxGen 26:2 - apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi
Unchecked Copy BoxGen 26:3 - et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo
Unchecked Copy BoxGen 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae
Unchecked Copy BoxGen 26:5 - eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit
Unchecked Copy BoxGen 26:6 - mansit itaque Isaac in Geraris
Unchecked Copy BoxGen 26:7 - qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem
Unchecked Copy BoxGen 26:8 - cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua
Unchecked Copy BoxGen 26:9 - et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam
Unchecked Copy BoxGen 26:10 - dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens
Unchecked Copy BoxGen 26:11 - qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur
Unchecked Copy BoxGen 26:12 - seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus
Unchecked Copy BoxGen 26:13 - et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est
Unchecked Copy BoxGen 26:14 - habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini
Unchecked Copy BoxGen 26:15 - omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo
Unchecked Copy BoxGen 26:16 - in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde
Unchecked Copy BoxGen 26:17 - et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi
Unchecked Copy BoxGen 26:18 - rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat
Unchecked Copy BoxGen 26:19 - foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam
Unchecked Copy BoxGen 26:20 - sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam
Unchecked Copy BoxGen 26:21 - foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias
Unchecked Copy BoxGen 26:22 - profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram
Unchecked Copy BoxGen 26:23 - ascendit autem ex illo loco in Bersabee
Unchecked Copy BoxGen 26:24 - ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham
Unchecked Copy BoxGen 26:25 - itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum
Unchecked Copy BoxGen 26:26 - ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum
Unchecked Copy BoxGen 26:27 - locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis
Unchecked Copy BoxGen 26:28 - qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus
Unchecked Copy BoxGen 26:29 - ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini
Unchecked Copy BoxGen 26:30 - fecit ergo eis convivium et post cibum et potum
Unchecked Copy BoxGen 26:31 - surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum
Unchecked Copy BoxGen 26:32 - ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam
Unchecked Copy BoxGen 26:33 - unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem
Unchecked Copy BoxGen 26:34 - Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci
Unchecked Copy BoxGen 26:35 - quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization