VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 28 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 28:1 - vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan
Unchecked Copy BoxGen 28:2 - sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui
Unchecked Copy BoxGen 28:3 - Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum
Unchecked Copy BoxGen 28:4 - et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo
Unchecked Copy BoxGen 28:5 - cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae
Unchecked Copy BoxGen 28:6 - videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan
Unchecked Copy BoxGen 28:7 - quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam
Unchecked Copy BoxGen 28:8 - probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus
Unchecked Copy BoxGen 28:9 - ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth
Unchecked Copy BoxGen 28:10 - igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran
Unchecked Copy BoxGen 28:11 - cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco
Unchecked Copy BoxGen 28:12 - viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
Unchecked Copy BoxGen 28:13 - et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo
Unchecked Copy BoxGen 28:14 - eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae
Unchecked Copy BoxGen 28:15 - et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi
Unchecked Copy BoxGen 28:16 - cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam
Unchecked Copy BoxGen 28:17 - pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli
Unchecked Copy BoxGen 28:18 - surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper
Unchecked Copy BoxGen 28:19 - appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur
Unchecked Copy BoxGen 28:20 - vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum
Unchecked Copy BoxGen 28:21 - reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum
Unchecked Copy BoxGen 28:22 - et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan