VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(1Ch 1:1–4; Luk 3:36–38 )
Unchecked Copy BoxGen 5:1 - hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
Unchecked Copy BoxGen 5:2 - masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
Unchecked Copy BoxGen 5:3 - vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
Unchecked Copy BoxGen 5:4 - et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias
Unchecked Copy BoxGen 5:5 - et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
Unchecked Copy BoxGen 5:6 - vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
Unchecked Copy BoxGen 5:7 - vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias
Unchecked Copy BoxGen 5:8 - et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
Unchecked Copy BoxGen 5:9 - vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
Unchecked Copy BoxGen 5:10 - post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias
Unchecked Copy BoxGen 5:11 - factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est
Unchecked Copy BoxGen 5:12 - vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
Unchecked Copy BoxGen 5:13 - et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias
Unchecked Copy BoxGen 5:14 - et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
Unchecked Copy BoxGen 5:15 - vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
Unchecked Copy BoxGen 5:16 - et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias
Unchecked Copy BoxGen 5:17 - et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
Unchecked Copy BoxGen 5:18 - vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
Unchecked Copy BoxGen 5:19 - et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias
Unchecked Copy BoxGen 5:20 - et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
Unchecked Copy BoxGen 5:21 - porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
Unchecked Copy BoxGen 5:22 - et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias
Unchecked Copy BoxGen 5:23 - et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
Unchecked Copy BoxGen 5:24 - ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
Unchecked Copy BoxGen 5:25 - vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
Unchecked Copy BoxGen 5:26 - et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias
Unchecked Copy BoxGen 5:27 - et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
Unchecked Copy BoxGen 5:28 - vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
Unchecked Copy BoxGen 5:29 - vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
Unchecked Copy BoxGen 5:30 - vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias
Unchecked Copy BoxGen 5:31 - et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est
Unchecked Copy BoxGen 5:32 - Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan