VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 16:1 - igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar
Unchecked Copy BoxGen 16:2 - dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti
Unchecked Copy BoxGen 16:3 - tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
Unchecked Copy BoxGen 16:4 - qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam
Unchecked Copy BoxGen 16:5 - dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te
Unchecked Copy BoxGen 16:6 - cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
Unchecked Copy BoxGen 16:7 - cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur
Unchecked Copy BoxGen 16:8 - dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio
Unchecked Copy BoxGen 16:9 - dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius
Unchecked Copy BoxGen 16:10 - et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine
Unchecked Copy BoxGen 16:11 - ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam
Unchecked Copy BoxGen 16:12 - hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula
Unchecked Copy BoxGen 16:13 - vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me
Unchecked Copy BoxGen 16:14 - propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad
Unchecked Copy BoxGen 16:15 - peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel
Unchecked Copy BoxGen 16:16 - octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan