VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 47 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 47:1 - ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen
Unchecked Copy BoxGen 47:2 - extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
Unchecked Copy BoxGen 47:3 - quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri
Unchecked Copy BoxGen 47:4 - ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen
Unchecked Copy BoxGen 47:5 - dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te
Unchecked Copy BoxGen 47:6 - terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum
Unchecked Copy BoxGen 47:7 - post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi
Unchecked Copy BoxGen 47:8 - et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae
Unchecked Copy BoxGen 47:9 - respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt
Unchecked Copy BoxGen 47:10 - et benedicto rege egressus est foras
Unchecked Copy BoxGen 47:11 - Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao
Unchecked Copy BoxGen 47:12 - et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis
Unchecked Copy BoxGen 47:13 - in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan
Unchecked Copy BoxGen 47:14 - e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis
Unchecked Copy BoxGen 47:15 - cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia
Unchecked Copy BoxGen 47:16 - quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis
Unchecked Copy BoxGen 47:17 - quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum
Unchecked Copy BoxGen 47:18 - veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus
Unchecked Copy BoxGen 47:19 - cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem
Unchecked Copy BoxGen 47:20 - emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni
Unchecked Copy BoxGen 47:21 - et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius
Unchecked Copy BoxGen 47:22 - praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas
Unchecked Copy BoxGen 47:23 - dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros
Unchecked Copy BoxGen 47:24 - ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris
Unchecked Copy BoxGen 47:25 - qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi
Unchecked Copy BoxGen 47:26 - ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit
Unchecked Copy BoxGen 47:27 - habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis
Unchecked Copy BoxGen 47:28 - et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum
Unchecked Copy BoxGen 47:29 - cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto
Unchecked Copy BoxGen 47:30 - sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti
Unchecked Copy BoxGen 47:31 - et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan