VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Osee (Hosea) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxHos 2:1 - dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestrae Misericordiam consecuta
Unchecked Copy BoxHos 2:2 - iudicate matrem vestram iudicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir eius auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum
Unchecked Copy BoxHos 2:3 - ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram inviam et interficiam eam siti
Unchecked Copy BoxHos 2:4 - et filiorum illius non miserebor quoniam filii fornicationum sunt
Unchecked Copy BoxHos 2:5 - quia fornicata est mater eorum confusa est quae concepit eos quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum
Unchecked Copy BoxHos 2:6 - propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet
Unchecked Copy BoxHos 2:7 - et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc
Unchecked Copy BoxHos 2:8 - et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt Baal
Unchecked Copy BoxHos 2:9 - idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quae operiebant ignominiam eius
Unchecked Copy BoxHos 2:10 - et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius et vir non eruet eam de manu mea
Unchecked Copy BoxHos 2:11 - et cessare faciam omne gaudium eius sollemnitatem eius neomeniam eius sabbatum eius et omnia festa tempora eius
Unchecked Copy BoxHos 2:12 - et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit mercedes hae meae sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri
Unchecked Copy BoxHos 2:13 - et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus
Unchecked Copy BoxHos 2:14 - propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius
Unchecked Copy BoxHos 2:15 - et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti
Unchecked Copy BoxHos 2:16 - et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Baali
Unchecked Copy BoxHos 2:17 - et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur ultra nominis eorum
Unchecked Copy BoxHos 2:18 - et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter
Unchecked Copy BoxHos 2:19 - et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus
Unchecked Copy BoxHos 2:20 - et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus
Unchecked Copy BoxHos 2:21 - et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos et illi exaudient terram
Unchecked Copy BoxHos 2:22 - et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec exaudient Hiezrahel
Unchecked Copy BoxHos 2:23 - et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit absque misericordia [Vulgate 2:24] et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan