VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Isaiæ (Isaiah) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxIsa 13:1 - onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
Unchecked Copy BoxIsa 13:2 - super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces
Unchecked Copy BoxIsa 13:3 - ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea
Unchecked Copy BoxIsa 13:4 - vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli
Unchecked Copy BoxIsa 13:5 - venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram
Unchecked Copy BoxIsa 13:6 - ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet
Unchecked Copy BoxIsa 13:7 - propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet
Unchecked Copy BoxIsa 13:8 - et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum
Unchecked Copy BoxIsa 13:9 - ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea
Unchecked Copy BoxIsa 13:10 - quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo
Unchecked Copy BoxIsa 13:11 - et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
Unchecked Copy BoxIsa 13:12 - pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo
Unchecked Copy BoxIsa 13:13 - super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius
Unchecked Copy BoxIsa 13:14 - et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient
Unchecked Copy BoxIsa 13:15 - omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio
Unchecked Copy BoxIsa 13:16 - infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur
Unchecked Copy BoxIsa 13:17 - ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint
Unchecked Copy BoxIsa 13:18 - sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum
Unchecked Copy BoxIsa 13:19 - et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
Unchecked Copy BoxIsa 13:20 - non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi
Unchecked Copy BoxIsa 13:21 - sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
Unchecked Copy BoxIsa 13:22 - et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan