VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Isaiæ (Isaiah) 32 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxIsa 32:1 - ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt
Unchecked Copy BoxIsa 32:2 - et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta
Unchecked Copy BoxIsa 32:3 - non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt
Unchecked Copy BoxIsa 32:4 - et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane
Unchecked Copy BoxIsa 32:5 - non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior
Unchecked Copy BoxIsa 32:6 - stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat
Unchecked Copy BoxIsa 32:7 - fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium
Unchecked Copy BoxIsa 32:8 - princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit
Unchecked Copy BoxIsa 32:9 - mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum
Unchecked Copy BoxIsa 32:10 - post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet
Unchecked Copy BoxIsa 32:11 - obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros
Unchecked Copy BoxIsa 32:12 - super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili
Unchecked Copy BoxIsa 32:13 - super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis
Unchecked Copy BoxIsa 32:14 - domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum
Unchecked Copy BoxIsa 32:15 - donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
Unchecked Copy BoxIsa 32:16 - et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit
Unchecked Copy BoxIsa 32:17 - et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum
Unchecked Copy BoxIsa 32:18 - et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta
Unchecked Copy BoxIsa 32:19 - grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas
Unchecked Copy BoxIsa 32:20 - beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan