VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Isaiæ (Isaiah) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxIsa 8:1 - et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare
Unchecked Copy BoxIsa 8:2 - et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae
Unchecked Copy BoxIsa 8:3 - et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari
Unchecked Copy BoxIsa 8:4 - quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum
Unchecked Copy BoxIsa 8:5 - et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens
Unchecked Copy BoxIsa 8:6 - pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae
Unchecked Copy BoxIsa 8:7 - propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius
Unchecked Copy BoxIsa 8:8 - et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel
Unchecked Copy BoxIsa 8:9 - congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini
Unchecked Copy BoxIsa 8:10 - inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus
Unchecked Copy BoxIsa 8:11 - haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens
Unchecked Copy BoxIsa 8:12 - non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis
Unchecked Copy BoxIsa 8:13 - Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester
Unchecked Copy BoxIsa 8:14 - et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem
Unchecked Copy BoxIsa 8:15 - et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur
Unchecked Copy BoxIsa 8:16 - liga testimonium signa legem in discipulis meis
Unchecked Copy BoxIsa 8:17 - et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum
Unchecked Copy BoxIsa 8:18 - ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion
Unchecked Copy BoxIsa 8:19 - et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis
Unchecked Copy BoxIsa 8:20 - ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux
Unchecked Copy BoxIsa 8:21 - et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum
Unchecked Copy BoxIsa 8:22 - et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan