VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Isaiæ (Isaiah) 34 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxIsa 34:1 - accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo eius orbis et omne germen eius
Unchecked Copy BoxIsa 34:2 - quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem
Unchecked Copy BoxIsa 34:3 - interfecti eorum proicientur et de cadaveribus eorum ascendet fetor tabescent montes sanguine eorum
Unchecked Copy BoxIsa 34:4 - et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu
Unchecked Copy BoxIsa 34:5 - quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium
Unchecked Copy BoxIsa 34:6 - gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom
Unchecked Copy BoxIsa 34:7 - et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium
Unchecked Copy BoxIsa 34:8 - quia dies ultionis Domini annus retributionum iudicii Sion
Unchecked Copy BoxIsa 34:9 - et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentem
Unchecked Copy BoxIsa 34:10 - nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per eam
Unchecked Copy BoxIsa 34:11 - et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem
Unchecked Copy BoxIsa 34:12 - nobiles eius non erunt ibi regem potius invocabunt et omnes principes eius erunt in nihilum
Unchecked Copy BoxIsa 34:13 - et orientur in domibus eius spinae et urticae et paliurus in munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua strutionum
Unchecked Copy BoxIsa 34:14 - et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem
Unchecked Copy BoxIsa 34:15 - ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi alter ad alterum
Unchecked Copy BoxIsa 34:16 - requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea
Unchecked Copy BoxIsa 34:17 - et ipse misit eis sortem et manus eius divisit eam illis in mensuram usque in aeternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in ea
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan