VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Judices (Judges) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJdg 10:1 - post Abimelech surrexit dux in Israhel Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim
Unchecked Copy BoxJdg 10:2 - et iudicavit Israhel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Sanir
Unchecked Copy BoxJdg 10:3 - huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israhel per viginti et duos annos
Unchecked Copy BoxJdg 10:4 - habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quae ex nomine eius appellatae sunt Avothiair id est oppida Iair usque in praesentem diem in terra Galaad
Unchecked Copy BoxJdg 10:5 - mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon
Unchecked Copy BoxJdg 10:6 - filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum
Unchecked Copy BoxJdg 10:7 - contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon
Unchecked Copy BoxJdg 10:8 - adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae est in Galaad
Unchecked Copy BoxJdg 10:9 - in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis
Unchecked Copy BoxJdg 10:10 - et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim
Unchecked Copy BoxJdg 10:11 - quibus locutus est Dominus numquid non Aegyptii et Amorrei filiique Ammon et Philisthim
Unchecked Copy BoxJdg 10:12 - Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum
Unchecked Copy BoxJdg 10:13 - et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco non addam ut ultra vos liberem
Unchecked Copy BoxJdg 10:14 - ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in tempore angustiae
Unchecked Copy BoxJdg 10:15 - dixeruntque filii Israhel ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos
Unchecked Copy BoxJdg 10:16 - quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum
Unchecked Copy BoxJdg 10:17 - itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israhel in Maspha castrametati sunt
Unchecked Copy BoxJdg 10:18 - dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e nobis contra filios Ammon coeperit dimicare erit dux populi Galaad
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan