VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Judices (Judges) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJdg 9:1 - abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris suae dicens
Unchecked Copy BoxJdg 9:2 - loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum
Unchecked Copy BoxJdg 9:3 - locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes frater noster est
Unchecked Copy BoxJdg 9:4 - dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalbrith qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique sunt eum
Unchecked Copy BoxJdg 9:5 - et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum remansitque Ioatham filius Hierobbaal minimus et absconditus est
Unchecked Copy BoxJdg 9:6 - congregati sunt autem omnes viri Sychem et universae familiae urbis Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum quae stabat in Sychem
Unchecked Copy BoxJdg 9:7 - quod cum nuntiatum esset Ioatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus
Unchecked Copy BoxJdg 9:8 - ierunt ligna ut unguerent super se regem dixeruntque olivae impera nobis
Unchecked Copy BoxJdg 9:9 - quae respondit numquid possum deserere pinguedinem meam qua et dii utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear
Unchecked Copy BoxJdg 9:10 - dixeruntque ligna ad arborem ficum veni et super nos regnum accipe
Unchecked Copy BoxJdg 9:11 - quae respondit eis numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna commovear
Unchecked Copy BoxJdg 9:12 - locuta sunt quoque ligna ad vitem veni et impera nobis
Unchecked Copy BoxJdg 9:13 - quae respondit numquid possum deserere vinum meum quod laetificat Deum et homines et inter ligna cetera commoveri
Unchecked Copy BoxJdg 9:14 - dixeruntque omnia ligna ad ramnum veni et impera super nos
Unchecked Copy BoxJdg 9:15 - quae respondit eis si vere me regem vobis constituitis venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani
Unchecked Copy BoxJdg 9:16 - nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro vobis
Unchecked Copy BoxJdg 9:17 - et animam suam dedit periculis ut erueret vos de manu Madian
Unchecked Copy BoxJdg 9:18 - qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sychem eo quod frater vester sit
Unchecked Copy BoxJdg 9:19 - si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo eius hodie laetamini in Abimelech et ille laetetur in vobis
Unchecked Copy BoxJdg 9:20 - sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech
Unchecked Copy BoxJdg 9:21 - quae cum dixisset fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui
Unchecked Copy BoxJdg 9:22 - regnavit itaque Abimelech super Israhel tribus annis
Unchecked Copy BoxJdg 9:23 - misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sychem qui coeperunt eum detestari
Unchecked Copy BoxJdg 9:24 - et scelus interfectionis septuaginta filiorum Hierobbaal et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum et in ceteros Sycimarum principes qui eum adiuverant
Unchecked Copy BoxJdg 9:25 - posueruntque insidias adversum eum in montium summitate et dum illius praestolantur adventum exercebant latrocinia agentes praedas de praetereuntibus nuntiatumque est Abimelech
Unchecked Copy BoxJdg 9:26 - venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis et transivit in Sycimam ad cuius adventum erecti habitatores Sychem
Unchecked Copy BoxJdg 9:27 - egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech
Unchecked Copy BoxJdg 9:28 - clamante Gaal filio Obed quis est Abimelech et quae est Sychem ut serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emmor patris Sychem cur igitur servimus ei
Unchecked Copy BoxJdg 9:29 - utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus multitudinem et veni
Unchecked Copy BoxJdg 9:30 - Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed iratus est valde
Unchecked Copy BoxJdg 9:31 - et misit clam ad Abimelech nuntios dicens ecce Gaal filius Obed venit in Sycimam cum fratribus suis et obpugnat adversum te civitatem
Unchecked Copy BoxJdg 9:32 - surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in agro
Unchecked Copy BoxJdg 9:33 - et primo mane oriente sole inrue super civitatem illo autem egrediente adversum te cum populo suo fac ei quod potueris
Unchecked Copy BoxJdg 9:34 - surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sycimam in quattuor locis
Unchecked Copy BoxJdg 9:35 - egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portae civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco
Unchecked Copy BoxJdg 9:36 - cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul ecce de montibus multitudo descendit cui ille respondit umbras montium vides quasi hominum capita et hoc errore deciperis
Unchecked Copy BoxJdg 9:37 - rursumque Gaal ait ecce populus de umbilico terrae descendit et unus cuneus venit per viam quae respicit quercum
Unchecked Copy BoxJdg 9:38 - cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo loquebaris quis est Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem despiciebas egredere et pugna contra eum
Unchecked Copy BoxJdg 9:39 - abiit ergo Gaal spectante Sycimarum populo et pugnavit contra Abimelech
Unchecked Copy BoxJdg 9:40 - qui persecutus est eum fugientem et in urbem conpulit cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis
Unchecked Copy BoxJdg 9:41 - et Abimelech sedit in Ruma Zebul autem Gaal et socios eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari
Unchecked Copy BoxJdg 9:42 - sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum nuntiatum esset Abimelech
Unchecked Copy BoxJdg 9:43 - tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et inruit in eos
Unchecked Copy BoxJdg 9:44 - cum cuneo suo obpugnans et obsidens civitatem duae autem turmae palantes per campum adversarios sequebantur
Unchecked Copy BoxJdg 9:45 - porro Abimelech omni illo die obpugnabat urbem quam cepit interfectis habitatoribus eius ipsaque destructa ita ut sal in ea dispergeret
Unchecked Copy BoxJdg 9:46 - quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi foedus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat valde munitus
Unchecked Copy BoxJdg 9:47 - Abimelech quoque audiens viros turris Sycimorum pariter conglobatos
Unchecked Copy BoxJdg 9:48 - ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi praecidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit ad socios quod me vidistis facere cito facite
Unchecked Copy BoxJdg 9:49 - igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem quos circumdantes praesidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem
Unchecked Copy BoxJdg 9:50 - Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes quod circumdans obsidebat exercitu
Unchecked Copy BoxJdg 9:51 - erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime ianua et super turris tectum stantes per propugnacula
Unchecked Copy BoxJdg 9:52 - accedensque Abimelech iuxta turrem pugnabat fortiter et adpropinquans ostio ignem subponere nitebatur
Unchecked Copy BoxJdg 9:53 - et ecce una mulier fragmen molae desuper iaciens inlisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius
Unchecked Copy BoxJdg 9:54 - qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum evagina gladium tuum et percute me ne forte dicatur quod a femina interfectus sim qui iussa perficiens interfecit eum
Unchecked Copy BoxJdg 9:55 - illoque mortuo omnes qui cum eo erant de Israhel reversi sunt in sedes suas
Unchecked Copy BoxJdg 9:56 - et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum interfectis septuaginta fratribus suis
Unchecked Copy BoxJdg 9:57 - Sycimitis quoque quod operati erant retributum est et venit super eos maledictio Ioatham filii Hierobbaal
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan