VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Jeremiæ (Jeremiah) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJer 6:1 - confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna
Unchecked Copy BoxJer 6:2 - speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion
Unchecked Copy BoxJer 6:3 - ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt
Unchecked Copy BoxJer 6:4 - sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi
Unchecked Copy BoxJer 6:5 - surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius
Unchecked Copy BoxJer 6:6 - quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius
Unchecked Copy BoxJer 6:7 - sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga
Unchecked Copy BoxJer 6:8 - erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem
Unchecked Copy BoxJer 6:9 - haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum
Unchecked Copy BoxJer 6:10 - cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud
Unchecked Copy BoxJer 6:11 - idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum
Unchecked Copy BoxJer 6:12 - et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 6:13 - a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum
Unchecked Copy BoxJer 6:14 - et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax
Unchecked Copy BoxJer 6:15 - confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 6:16 - haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus
Unchecked Copy BoxJer 6:17 - et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus
Unchecked Copy BoxJer 6:18 - ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis
Unchecked Copy BoxJer 6:19 - audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt
Unchecked Copy BoxJer 6:20 - ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi
Unchecked Copy BoxJer 6:21 - propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt
Unchecked Copy BoxJer 6:22 - haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae
Unchecked Copy BoxJer 6:23 - sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion
Unchecked Copy BoxJer 6:24 - audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem
Unchecked Copy BoxJer 6:25 - nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu
Unchecked Copy BoxJer 6:26 - filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos
Unchecked Copy BoxJer 6:27 - probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum
Unchecked Copy BoxJer 6:28 - omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt
Unchecked Copy BoxJer 6:29 - defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae
Unchecked Copy BoxJer 6:30 - argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan