The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA IWANNHN (John) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxJhn 14:1 - non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite
Unchecked Copy BoxJhn 14:2 - in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum
Unchecked Copy BoxJhn 14:3 - et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis
Unchecked Copy BoxJhn 14:4 - et quo ego vado scitis et viam scitis
Unchecked Copy BoxJhn 14:5 - dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire
Unchecked Copy BoxJhn 14:6 - dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me
Unchecked Copy BoxJhn 14:7 - si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum
Unchecked Copy BoxJhn 14:8 - dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis
Unchecked Copy BoxJhn 14:9 - dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem
Unchecked Copy BoxJhn 14:10 - non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera
Unchecked Copy BoxJhn 14:11 - non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
Unchecked Copy BoxJhn 14:12 - alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado
Unchecked Copy BoxJhn 14:13 - et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio
Unchecked Copy BoxJhn 14:14 - si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
Unchecked Copy BoxJhn 14:15 - si diligitis me mandata mea servate
Unchecked Copy BoxJhn 14:16 - et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum
Unchecked Copy BoxJhn 14:17 - Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit
Unchecked Copy BoxJhn 14:18 - non relinquam vos orfanos veniam ad vos
Unchecked Copy BoxJhn 14:19 - adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis
Unchecked Copy BoxJhn 14:20 - in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis
Unchecked Copy BoxJhn 14:21 - qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum
Unchecked Copy BoxJhn 14:22 - dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo
Unchecked Copy BoxJhn 14:23 - respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus
Unchecked Copy BoxJhn 14:24 - qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris
Unchecked Copy BoxJhn 14:25 - haec locutus sum vobis apud vos manens
Unchecked Copy BoxJhn 14:26 - paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis
Unchecked Copy BoxJhn 14:27 - pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet
Unchecked Copy BoxJhn 14:28 - audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est
Unchecked Copy BoxJhn 14:29 - et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis
Unchecked Copy BoxJhn 14:30 - iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam
Unchecked Copy BoxJhn 14:31 - sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization