VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Job (Job) 27 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJob 27:1 - addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
Unchecked Copy BoxJob 27:2 - vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam
Unchecked Copy BoxJob 27:3 - quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis
Unchecked Copy BoxJob 27:4 - non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium
Unchecked Copy BoxJob 27:5 - absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea
Unchecked Copy BoxJob 27:6 - iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea
Unchecked Copy BoxJob 27:7 - sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus
Unchecked Copy BoxJob 27:8 - quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius
Unchecked Copy BoxJob 27:9 - numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia
Unchecked Copy BoxJob 27:10 - aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore
Unchecked Copy BoxJob 27:11 - docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam
Unchecked Copy BoxJob 27:12 - ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
Unchecked Copy BoxJob 27:13 - haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient
Unchecked Copy BoxJob 27:14 - si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane
Unchecked Copy BoxJob 27:15 - qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt
Unchecked Copy BoxJob 27:16 - si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta
Unchecked Copy BoxJob 27:17 - praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet
Unchecked Copy BoxJob 27:18 - aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum
Unchecked Copy BoxJob 27:19 - dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet
Unchecked Copy BoxJob 27:20 - adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas
Unchecked Copy BoxJob 27:21 - tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo
Unchecked Copy BoxJob 27:22 - et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet
Unchecked Copy BoxJob 27:23 - stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan