The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Iyov (Job) 31 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxJob 31:1 - pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine

Unchecked Copy BoxJob 31:2 - quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis

Unchecked Copy BoxJob 31:3 - numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam

Unchecked Copy BoxJob 31:4 - nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat

Unchecked Copy BoxJob 31:5 - si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus

Unchecked Copy BoxJob 31:6 - adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam

Unchecked Copy BoxJob 31:7 - si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula

Unchecked Copy BoxJob 31:8 - seram et alius comedat et progenies mea eradicetur

Unchecked Copy BoxJob 31:9 - si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum

Unchecked Copy BoxJob 31:10 - scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii

Unchecked Copy BoxJob 31:11 - hoc enim nefas est et iniquitas maxima

Unchecked Copy BoxJob 31:12 - ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina

Unchecked Copy BoxJob 31:13 - si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me

Unchecked Copy BoxJob 31:14 - quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi

Unchecked Copy BoxJob 31:15 - numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus

Unchecked Copy BoxJob 31:16 - si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci

Unchecked Copy BoxJob 31:17 - si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea

Unchecked Copy BoxJob 31:18 - quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum

Unchecked Copy BoxJob 31:19 - si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem

Unchecked Copy BoxJob 31:20 - si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est

Unchecked Copy BoxJob 31:21 - si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem

Unchecked Copy BoxJob 31:22 - umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur

Unchecked Copy BoxJob 31:23 - semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui

Unchecked Copy BoxJob 31:24 - si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea

Unchecked Copy BoxJob 31:25 - si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea

Unchecked Copy BoxJob 31:26 - si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare

Unchecked Copy BoxJob 31:27 - et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo

Unchecked Copy BoxJob 31:28 - quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum

Unchecked Copy BoxJob 31:29 - si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum

Unchecked Copy BoxJob 31:30 - non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius

Unchecked Copy BoxJob 31:31 - si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur

Unchecked Copy BoxJob 31:32 - foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit

Unchecked Copy BoxJob 31:33 - si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam

Unchecked Copy BoxJob 31:34 - si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium

Unchecked Copy BoxJob 31:35 - quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat

Unchecked Copy BoxJob 31:36 - ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi

Unchecked Copy BoxJob 31:37 - per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum

Unchecked Copy BoxJob 31:38 - si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent

Unchecked Copy BoxJob 31:39 - si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi

Unchecked Copy BoxJob 31:40 - pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1