VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Job (Job) 33 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJob 33:1 - audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
Unchecked Copy BoxJob 33:2 - ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
Unchecked Copy BoxJob 33:3 - simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur
Unchecked Copy BoxJob 33:4 - spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
Unchecked Copy BoxJob 33:5 - si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
Unchecked Copy BoxJob 33:6 - ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum
Unchecked Copy BoxJob 33:7 - verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis
Unchecked Copy BoxJob 33:8 - dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
Unchecked Copy BoxJob 33:9 - mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me
Unchecked Copy BoxJob 33:10 - quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi
Unchecked Copy BoxJob 33:11 - posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
Unchecked Copy BoxJob 33:12 - hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine
Unchecked Copy BoxJob 33:13 - adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi
Unchecked Copy BoxJob 33:14 - semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
Unchecked Copy BoxJob 33:15 - per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
Unchecked Copy BoxJob 33:16 - tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam
Unchecked Copy BoxJob 33:17 - ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia
Unchecked Copy BoxJob 33:18 - eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium
Unchecked Copy BoxJob 33:19 - increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit
Unchecked Copy BoxJob 33:20 - abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis
Unchecked Copy BoxJob 33:21 - tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
Unchecked Copy BoxJob 33:22 - adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis
Unchecked Copy BoxJob 33:23 - si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem
Unchecked Copy BoxJob 33:24 - miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier
Unchecked Copy BoxJob 33:25 - consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae
Unchecked Copy BoxJob 33:26 - deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
Unchecked Copy BoxJob 33:27 - respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi
Unchecked Copy BoxJob 33:28 - liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret
Unchecked Copy BoxJob 33:29 - ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
Unchecked Copy BoxJob 33:30 - ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium
Unchecked Copy BoxJob 33:31 - adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
Unchecked Copy BoxJob 33:32 - si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum
Unchecked Copy BoxJob 33:33 - quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan