VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Job (Job) 38 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Gen 1:1–10 )
Unchecked Copy BoxJob 38:1 - respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
Unchecked Copy BoxJob 38:2 - quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
Unchecked Copy BoxJob 38:3 - accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
Unchecked Copy BoxJob 38:4 - ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam
Unchecked Copy BoxJob 38:5 - quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam
Unchecked Copy BoxJob 38:6 - super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius
Unchecked Copy BoxJob 38:7 - cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei
Unchecked Copy BoxJob 38:8 - quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens
Unchecked Copy BoxJob 38:9 - cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem
Unchecked Copy BoxJob 38:10 - circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
Unchecked Copy BoxJob 38:11 - et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
Unchecked Copy BoxJob 38:12 - numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum
Unchecked Copy BoxJob 38:13 - et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea
Unchecked Copy BoxJob 38:14 - restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
Unchecked Copy BoxJob 38:15 - auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
Unchecked Copy BoxJob 38:16 - numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti
Unchecked Copy BoxJob 38:17 - numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti
Unchecked Copy BoxJob 38:18 - numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia
Unchecked Copy BoxJob 38:19 - in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
Unchecked Copy BoxJob 38:20 - ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius
Unchecked Copy BoxJob 38:21 - sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras
Unchecked Copy BoxJob 38:22 - numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti
Unchecked Copy BoxJob 38:23 - quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
Unchecked Copy BoxJob 38:24 - per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
Unchecked Copy BoxJob 38:25 - quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
Unchecked Copy BoxJob 38:26 - ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur
Unchecked Copy BoxJob 38:27 - ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes
Unchecked Copy BoxJob 38:28 - quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
Unchecked Copy BoxJob 38:29 - de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit
Unchecked Copy BoxJob 38:30 - in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur
Unchecked Copy BoxJob 38:31 - numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
Unchecked Copy BoxJob 38:32 - numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis
Unchecked Copy BoxJob 38:33 - numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra
Unchecked Copy BoxJob 38:34 - numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te
Unchecked Copy BoxJob 38:35 - numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus
Unchecked Copy BoxJob 38:36 - quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam
Unchecked Copy BoxJob 38:37 - quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet
Unchecked Copy BoxJob 38:38 - quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur
Unchecked Copy BoxJob 38:39 - numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis
Unchecked Copy BoxJob 38:40 - quando cubant in antris et in specubus insidiantur
Unchecked Copy BoxJob 38:41 - quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan