The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Iyov (Job) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxJob 9:1 - et respondens Iob ait

Unchecked Copy BoxJob 9:2 - vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo

Unchecked Copy BoxJob 9:3 - si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille

Unchecked Copy BoxJob 9:4 - sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit

Unchecked Copy BoxJob 9:5 - qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo

Unchecked Copy BoxJob 9:6 - qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur

Unchecked Copy BoxJob 9:7 - qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo

Unchecked Copy BoxJob 9:8 - qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris

Unchecked Copy BoxJob 9:9 - qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri

Unchecked Copy BoxJob 9:10 - qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus

Unchecked Copy BoxJob 9:11 - si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum

Unchecked Copy BoxJob 9:12 - si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis

Unchecked Copy BoxJob 9:13 - Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem

Unchecked Copy BoxJob 9:14 - quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo

Unchecked Copy BoxJob 9:15 - qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor

Unchecked Copy BoxJob 9:16 - et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam

Unchecked Copy BoxJob 9:17 - in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa

Unchecked Copy BoxJob 9:18 - non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus

Unchecked Copy BoxJob 9:19 - si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere

Unchecked Copy BoxJob 9:20 - si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit

Unchecked Copy BoxJob 9:21 - etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae

Unchecked Copy BoxJob 9:22 - unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit

Unchecked Copy BoxJob 9:23 - si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat

Unchecked Copy BoxJob 9:24 - terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est

Unchecked Copy BoxJob 9:25 - dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum

Unchecked Copy BoxJob 9:26 - pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam

Unchecked Copy BoxJob 9:27 - cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor

Unchecked Copy BoxJob 9:28 - verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti

Unchecked Copy BoxJob 9:29 - si autem et sic impius sum quare frustra laboravi

Unchecked Copy BoxJob 9:30 - si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae

Unchecked Copy BoxJob 9:31 - tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea

Unchecked Copy BoxJob 9:32 - neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri

Unchecked Copy BoxJob 9:33 - non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus

Unchecked Copy BoxJob 9:34 - auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat

Unchecked Copy BoxJob 9:35 - loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization