VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Ioannem (John) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJhn 4:1 - ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes
Unchecked Copy BoxJhn 4:2 - quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
Unchecked Copy BoxJhn 4:3 - reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
Unchecked Copy BoxJhn 4:4 - oportebat autem eum transire per Samariam
Unchecked Copy BoxJhn 4:5 - venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
Unchecked Copy BoxJhn 4:6 - erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta
Unchecked Copy BoxJhn 4:7 - venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere
Unchecked Copy BoxJhn 4:8 - discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
Unchecked Copy BoxJhn 4:9 - dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis
Unchecked Copy BoxJhn 4:10 - respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam
Unchecked Copy BoxJhn 4:11 - dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam
Unchecked Copy BoxJhn 4:12 - numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
Unchecked Copy BoxJhn 4:13 - respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum
Unchecked Copy BoxJhn 4:14 - sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
Unchecked Copy BoxJhn 4:15 - dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire
Unchecked Copy BoxJhn 4:16 - dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
Unchecked Copy BoxJhn 4:17 - respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum
Unchecked Copy BoxJhn 4:18 - quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti
Unchecked Copy BoxJhn 4:19 - dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
Unchecked Copy BoxJhn 4:20 - patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet
Unchecked Copy BoxJhn 4:21 - dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
Unchecked Copy BoxJhn 4:22 - vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est
Unchecked Copy BoxJhn 4:23 - sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum
Unchecked Copy BoxJhn 4:24 - spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
Unchecked Copy BoxJhn 4:25 - dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
Unchecked Copy BoxJhn 4:26 - dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
Unchecked Copy BoxJhn 4:27 - et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea
Unchecked Copy BoxJhn 4:28 - reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus
Unchecked Copy BoxJhn 4:29 - venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus
Unchecked Copy BoxJhn 4:30 - exierunt de civitate et veniebant ad eum
Unchecked Copy BoxJhn 4:31 - interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
Unchecked Copy BoxJhn 4:32 - ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis
Unchecked Copy BoxJhn 4:33 - dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare
Unchecked Copy BoxJhn 4:34 - dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius
Unchecked Copy BoxJhn 4:35 - nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem
Unchecked Copy BoxJhn 4:36 - et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
Unchecked Copy BoxJhn 4:37 - in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit
Unchecked Copy BoxJhn 4:38 - ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis
Unchecked Copy BoxJhn 4:39 - ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci
Unchecked Copy BoxJhn 4:40 - cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies
Unchecked Copy BoxJhn 4:41 - et multo plures crediderunt propter sermonem eius
Unchecked Copy BoxJhn 4:42 - et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi
Unchecked Copy BoxJhn 4:43 - post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
Unchecked Copy BoxJhn 4:44 - ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet
Unchecked Copy BoxJhn 4:45 - cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum
Unchecked Copy BoxJhn 4:46 - venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
Unchecked Copy BoxJhn 4:47 - hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori
Unchecked Copy BoxJhn 4:48 - dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis
Unchecked Copy BoxJhn 4:49 - dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus
Unchecked Copy BoxJhn 4:50 - dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat
Unchecked Copy BoxJhn 4:51 - iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
Unchecked Copy BoxJhn 4:52 - interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
Unchecked Copy BoxJhn 4:53 - cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
Unchecked Copy BoxJhn 4:54 - hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan