The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yehoshua (Joshua) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxJos 13:1 - Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa

Unchecked Copy BoxJos 13:2 - omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri

Unchecked Copy BoxJos 13:3 - a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas

Unchecked Copy BoxJos 13:4 - ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei

Unchecked Copy BoxJos 13:5 - eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath

Unchecked Copy BoxJos 13:6 - omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi

Unchecked Copy BoxJos 13:7 - et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse

Unchecked Copy BoxJos 13:8 - cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam

Unchecked Copy BoxJos 13:9 - ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon

Unchecked Copy BoxJos 13:10 - et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon

Unchecked Copy BoxJos 13:11 - et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca

Unchecked Copy BoxJos 13:12 - omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit

Unchecked Copy BoxJos 13:13 - nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem

Unchecked Copy BoxJos 13:14 - tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi

Unchecked Copy BoxJos 13:15 - dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas

Unchecked Copy BoxJos 13:16 - fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba

Unchecked Copy BoxJos 13:17 - et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon

Unchecked Copy BoxJos 13:18 - Iessa et Cedmoth et Mepheeth

Unchecked Copy BoxJos 13:19 - Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis

Unchecked Copy BoxJos 13:20 - Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth

Unchecked Copy BoxJos 13:21 - omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae

Unchecked Copy BoxJos 13:22 - et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectis

Unchecked Copy BoxJos 13:23 - factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum

Unchecked Copy BoxJos 13:24 - deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est

Unchecked Copy BoxJos 13:25 - terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba

Unchecked Copy BoxJos 13:26 - et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir

Unchecked Copy BoxJos 13:27 - in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam

Unchecked Copy BoxJos 13:28 - haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum

Unchecked Copy BoxJos 13:29 - dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem

Unchecked Copy BoxJos 13:30 - cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida

Unchecked Copy BoxJos 13:31 - et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas

Unchecked Copy BoxJos 13:32 - hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam

Unchecked Copy BoxJos 13:33 - tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1