VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Josue (Joshua) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJos 8:1 - dixit autem Dominus ad Iosue ne timeas neque formides tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Ahi ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram
Unchecked Copy BoxJos 8:2 - faciesque urbi Ahi et regi eius sicut fecisti Hiericho et regi illius praedam vero et omnia animantia diripietis vobis pone insidias urbi post eam
Unchecked Copy BoxJos 8:3 - surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium misit nocte
Unchecked Copy BoxJos 8:4 - praecepitque eis dicens ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes parati
Unchecked Copy BoxJos 8:5 - ego autem et reliqua multitudo quae mecum est accedemus ex adverso contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus
Unchecked Copy BoxJos 8:6 - donec persequentes ab urbe longius protrahantur putabunt enim fugere nos sicut prius
Unchecked Copy BoxJos 8:7 - nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras
Unchecked Copy BoxJos 8:8 - cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut iussi
Unchecked Copy BoxJos 8:9 - dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Iosue autem nocte illa in medio mansit populi
Unchecked Copy BoxJos 8:10 - surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum
Unchecked Copy BoxJos 8:11 - cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat
Unchecked Copy BoxJos 8:12 - quinque milia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter Bethaven et Ahi ex occidentali parte eiusdem civitatis
Unchecked Copy BoxJos 8:13 - omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio
Unchecked Copy BoxJos 8:14 - quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiae
Unchecked Copy BoxJos 8:15 - Iosue vero et omnis Israhel cesserunt loco simulantes metum et fugientes per viam solitudinis
Unchecked Copy BoxJos 8:16 - at illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos cumque recessissent a civitate
Unchecked Copy BoxJos 8:17 - et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israhel sicut eruperant aperta oppida relinquentes
Unchecked Copy BoxJos 8:18 - dixit Dominus ad Iosue leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eam
Unchecked Copy BoxJos 8:19 - cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiae quae latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam
Unchecked Copy BoxJos 8:20 - viri autem civitatis qui persequebantur Iosue respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere praesertim cum hii qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent
Unchecked Copy BoxJos 8:21 - vidensque Iosue et omnis Israhel quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet reversus percussit viros Ahi
Unchecked Copy BoxJos 8:22 - siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire coeperunt cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur
Unchecked Copy BoxJos 8:23 - regem quoque urbis Ahi adprehendere viventem et obtulerunt Iosue
Unchecked Copy BoxJos 8:24 - igitur omnibus interfectis qui Israhelem ad deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israhel percusserunt civitatem
Unchecked Copy BoxJos 8:25 - erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Ahi
Unchecked Copy BoxJos 8:26 - Iosue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ahi
Unchecked Copy BoxJos 8:27 - iumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israhel sicut praeceperat Dominus Iosue
Unchecked Copy BoxJos 8:28 - qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum
Unchecked Copy BoxJos 8:29 - regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum praecepitque et deposuerunt cadaver eius de cruce proieceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in praesentem diem
(cf. Deu 27:4, 5 )
Unchecked Copy BoxJos 8:30 - tunc aedificavit Iosue altare Domino Deo Israhel in monte Hebal
Unchecked Copy BoxJos 8:31 - sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israhel et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas
Unchecked Copy BoxJos 8:32 - et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis Israhel
Unchecked Copy BoxJos 8:33 - omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal sicut praeceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israhel
Unchecked Copy BoxJos 8:34 - post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta quae scripta erant in legis volumine
Unchecked Copy BoxJos 8:35 - nihil ex his quae Moses iusserat reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israhel mulieribus ac parvulis et advenis qui inter eos morabantur
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan