VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Judices (Judges) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJdg 21:1 - iuraverunt quoque filii Israhel in Maspha et dixerunt nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem
Unchecked Copy BoxJdg 21:2 - veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes
Unchecked Copy BoxJdg 21:3 - quare Domine Deus Israhel factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis
Unchecked Copy BoxJdg 21:4 - altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt
Unchecked Copy BoxJdg 21:5 - quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israhel grandi enim se iuramento constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissent
Unchecked Copy BoxJdg 21:6 - ductique paenitentia filii Israhel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere ablata est una tribus de Israhel
Unchecked Copy BoxJdg 21:7 - unde uxores accipient omnes enim in commune iuravimus non daturos nos his filias nostras
Unchecked Copy BoxJdg 21:8 - idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse
Unchecked Copy BoxJdg 21:9 - eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi reppertus est
Unchecked Copy BoxJdg 21:10 - miserunt itaque decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis ite et percutite habitatores Iabisgalaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum
Unchecked Copy BoxJdg 21:11 - et hoc erit quod observare debetis omne generis masculini et mulieres quae cognoverunt viros interficite
Unchecked Copy BoxJdg 21:12 - inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines quae nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan
Unchecked Copy BoxJdg 21:13 - miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra Remmon et praeceperunt eis ut eos in pace susciperent
Unchecked Copy BoxJdg 21:14 - veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent
Unchecked Copy BoxJdg 21:15 - universusque Israhel valde doluit et egit paenitudinem super interfectione unius tribus ex Israhel
Unchecked Copy BoxJdg 21:16 - dixeruntque maiores natu quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores omnes in Beniamin feminae conciderunt
Unchecked Copy BoxJdg 21:17 - et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex Israhel
Unchecked Copy BoxJdg 21:18 - filias nostras eis dare non possumus constricti iuramento et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin
Unchecked Copy BoxJdg 21:19 - ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona
Unchecked Copy BoxJdg 21:20 - praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt ite et latete in vineis
Unchecked Copy BoxJdg 21:21 - cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin
Unchecked Copy BoxJdg 21:22 - cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte peccatum est
Unchecked Copy BoxJdg 21:23 - feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et habitantes in eis
Unchecked Copy BoxJdg 21:24 - filii quoque Israhel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua in diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat
Unchecked Copy BoxJdg 21:25 - [Vulgate verse 25 combined with 21:24]
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan