VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Leviticus (Leviticus) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxLev 20:1 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 20:2 - haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum
Unchecked Copy BoxLev 20:3 - et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum
Unchecked Copy BoxLev 20:4 - quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere
Unchecked Copy BoxLev 20:5 - ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui
Unchecked Copy BoxLev 20:6 - anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui
Unchecked Copy BoxLev 20:7 - sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester
Unchecked Copy BoxLev 20:8 - custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos
Unchecked Copy BoxLev 20:9 - qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum
Unchecked Copy BoxLev 20:10 - si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera
Unchecked Copy BoxLev 20:11 - qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos
Unchecked Copy BoxLev 20:12 - si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos
Unchecked Copy BoxLev 20:13 - qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos
Unchecked Copy BoxLev 20:14 - qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri
Unchecked Copy BoxLev 20:15 - qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occidite
Unchecked Copy BoxLev 20:16 - mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos
Unchecked Copy BoxLev 20:17 - qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam
Unchecked Copy BoxLev 20:18 - qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui
Unchecked Copy BoxLev 20:19 - turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam
Unchecked Copy BoxLev 20:20 - qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur
Unchecked Copy BoxLev 20:21 - qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt
Unchecked Copy BoxLev 20:22 - custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi
Unchecked Copy BoxLev 20:23 - nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos
Unchecked Copy BoxLev 20:24 - vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis
Unchecked Copy BoxLev 20:25 - separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta
Unchecked Copy BoxLev 20:26 - eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei
Unchecked Copy BoxLev 20:27 - vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan