VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Leviticus (Leviticus) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxLev 4:1 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 4:2 - loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit
Unchecked Copy BoxLev 4:3 - si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
Unchecked Copy BoxLev 4:4 - et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
Unchecked Copy BoxLev 4:5 - hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii
Unchecked Copy BoxLev 4:6 - cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii
Unchecked Copy BoxLev 4:7 - ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi
Unchecked Copy BoxLev 4:8 - et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt
Unchecked Copy BoxLev 4:9 - duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis
Unchecked Copy BoxLev 4:10 - sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti
Unchecked Copy BoxLev 4:11 - pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo
Unchecked Copy BoxLev 4:12 - et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur
Unchecked Copy BoxLev 4:13 - quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
Unchecked Copy BoxLev 4:14 - et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi
Unchecked Copy BoxLev 4:15 - et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini
Unchecked Copy BoxLev 4:16 - inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii
Unchecked Copy BoxLev 4:17 - tincto digito aspergens septies contra velum
Unchecked Copy BoxLev 4:18 - ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
Unchecked Copy BoxLev 4:19 - omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare
Unchecked Copy BoxLev 4:20 - sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus
Unchecked Copy BoxLev 4:21 - ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis
Unchecked Copy BoxLev 4:22 - si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
Unchecked Copy BoxLev 4:23 - et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum
Unchecked Copy BoxLev 4:24 - ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est
Unchecked Copy BoxLev 4:25 - tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius
Unchecked Copy BoxLev 4:26 - adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei
Unchecked Copy BoxLev 4:27 - quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat
Unchecked Copy BoxLev 4:28 - et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam
Unchecked Copy BoxLev 4:29 - ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti
Unchecked Copy BoxLev 4:30 - tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Unchecked Copy BoxLev 4:31 - omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei
Unchecked Copy BoxLev 4:32 - sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam
Unchecked Copy BoxLev 4:33 - ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae
Unchecked Copy BoxLev 4:34 - sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Unchecked Copy BoxLev 4:35 - omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan