VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 1:18–25 )
Unchecked Copy BoxLuk 2:1 - factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
Unchecked Copy BoxLuk 2:2 - haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
Unchecked Copy BoxLuk 2:3 - et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
Unchecked Copy BoxLuk 2:4 - ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
Unchecked Copy BoxLuk 2:5 - ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
Unchecked Copy BoxLuk 2:6 - factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
Unchecked Copy BoxLuk 2:7 - et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
Unchecked Copy BoxLuk 2:8 - et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
Unchecked Copy BoxLuk 2:9 - et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
Unchecked Copy BoxLuk 2:10 - et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
Unchecked Copy BoxLuk 2:11 - quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
Unchecked Copy BoxLuk 2:12 - et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
Unchecked Copy BoxLuk 2:13 - et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
Unchecked Copy BoxLuk 2:14 - gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
Unchecked Copy BoxLuk 2:15 - et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
Unchecked Copy BoxLuk 2:16 - et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
Unchecked Copy BoxLuk 2:17 - videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
Unchecked Copy BoxLuk 2:18 - et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
Unchecked Copy BoxLuk 2:19 - Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
Unchecked Copy BoxLuk 2:20 - et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
Unchecked Copy BoxLuk 2:21 - et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
Unchecked Copy BoxLuk 2:22 - et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
Unchecked Copy BoxLuk 2:23 - sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
Unchecked Copy BoxLuk 2:24 - et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
Unchecked Copy BoxLuk 2:25 - et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
Unchecked Copy BoxLuk 2:26 - et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
Unchecked Copy BoxLuk 2:27 - et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
Unchecked Copy BoxLuk 2:28 - et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
Unchecked Copy BoxLuk 2:29 - nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
Unchecked Copy BoxLuk 2:30 - quia viderunt oculi mei salutare tuum
Unchecked Copy BoxLuk 2:31 - quod parasti ante faciem omnium populorum
Unchecked Copy BoxLuk 2:32 - lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
Unchecked Copy BoxLuk 2:33 - et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
Unchecked Copy BoxLuk 2:34 - et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
Unchecked Copy BoxLuk 2:35 - et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
Unchecked Copy BoxLuk 2:36 - et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
Unchecked Copy BoxLuk 2:37 - et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
Unchecked Copy BoxLuk 2:38 - et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
Unchecked Copy BoxLuk 2:39 - et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
Unchecked Copy BoxLuk 2:40 - puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
Unchecked Copy BoxLuk 2:41 - et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
Unchecked Copy BoxLuk 2:42 - et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
Unchecked Copy BoxLuk 2:43 - consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
Unchecked Copy BoxLuk 2:44 - existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
Unchecked Copy BoxLuk 2:45 - et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
Unchecked Copy BoxLuk 2:46 - et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
Unchecked Copy BoxLuk 2:47 - stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
Unchecked Copy BoxLuk 2:48 - et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
Unchecked Copy BoxLuk 2:49 - et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
Unchecked Copy BoxLuk 2:50 - et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
Unchecked Copy BoxLuk 2:51 - et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
Unchecked Copy BoxLuk 2:52 - et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan