VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 10:5–15 )
Unchecked Copy BoxLuk 9:1 - convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent
Unchecked Copy BoxLuk 9:2 - et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos
Unchecked Copy BoxLuk 9:3 - et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis
Unchecked Copy BoxLuk 9:4 - et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis
Unchecked Copy BoxLuk 9:5 - et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos
Unchecked Copy BoxLuk 9:6 - egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique
(Mat 14:1–12; Mar 6:14–29 )
Unchecked Copy BoxLuk 9:7 - audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur
Unchecked Copy BoxLuk 9:8 - a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit
Unchecked Copy BoxLuk 9:9 - et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum
(Mat 14:13–21; Mar 6:30–44; Jhn 6:1–15 )
Unchecked Copy BoxLuk 9:10 - et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida
Unchecked Copy BoxLuk 9:11 - quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat
Unchecked Copy BoxLuk 9:12 - dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus
Unchecked Copy BoxLuk 9:13 - ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas
Unchecked Copy BoxLuk 9:14 - erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos
Unchecked Copy BoxLuk 9:15 - et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes
Unchecked Copy BoxLuk 9:16 - acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas
Unchecked Copy BoxLuk 9:17 - et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim
(Mat 16:13–20; Mar 8:27–30 )
Unchecked Copy BoxLuk 9:18 - et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae
Unchecked Copy BoxLuk 9:19 - at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit
Unchecked Copy BoxLuk 9:20 - dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei
(Mat 16:20–23; Mar 8:30–33 )
Unchecked Copy BoxLuk 9:21 - at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc
Unchecked Copy BoxLuk 9:22 - dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere
(Mat 16:24–27; Mar 8:34–38 )
Unchecked Copy BoxLuk 9:23 - dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me
Unchecked Copy BoxLuk 9:24 - qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam
Unchecked Copy BoxLuk 9:25 - quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat
Unchecked Copy BoxLuk 9:26 - nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum
(Mat 16:28–17:9; Mar 9:2–10; 2Pe 1:16–18 )
Unchecked Copy BoxLuk 9:27 - dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei
Unchecked Copy BoxLuk 9:28 - factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret
Unchecked Copy BoxLuk 9:29 - et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens
Unchecked Copy BoxLuk 9:30 - et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias
Unchecked Copy BoxLuk 9:31 - visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem
Unchecked Copy BoxLuk 9:32 - Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo
Unchecked Copy BoxLuk 9:33 - et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret
Unchecked Copy BoxLuk 9:34 - haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem
Unchecked Copy BoxLuk 9:35 - et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite
Unchecked Copy BoxLuk 9:36 - et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant
(Mat 17:14–21; Mar 9:14–29 )
Unchecked Copy BoxLuk 9:37 - factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa
Unchecked Copy BoxLuk 9:38 - et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi
Unchecked Copy BoxLuk 9:39 - et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
Unchecked Copy BoxLuk 9:40 - et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt
Unchecked Copy BoxLuk 9:41 - respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum
Unchecked Copy BoxLuk 9:42 - et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit
(Mat 17:22, 23; Mar 9:30–32 )
Unchecked Copy BoxLuk 9:43 - et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius
Unchecked Copy BoxLuk 9:44 - stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum
Unchecked Copy BoxLuk 9:45 - at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo
(Mat 18:1–5; Mar 9:33–37 )
Unchecked Copy BoxLuk 9:46 - intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset
Unchecked Copy BoxLuk 9:47 - at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se
Unchecked Copy BoxLuk 9:48 - et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est
(Mar 9:38–41 )
Unchecked Copy BoxLuk 9:49 - respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum
Unchecked Copy BoxLuk 9:50 - et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est
Unchecked Copy BoxLuk 9:51 - factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem
Unchecked Copy BoxLuk 9:52 - et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi
Unchecked Copy BoxLuk 9:53 - et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem
Unchecked Copy BoxLuk 9:54 - cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos
Unchecked Copy BoxLuk 9:55 - et conversus increpavit illos
Unchecked Copy BoxLuk 9:56 - et abierunt in aliud castellum
(Mat 8:18–22 )
Unchecked Copy BoxLuk 9:57 - factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris
Unchecked Copy BoxLuk 9:58 - et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
Unchecked Copy BoxLuk 9:59 - ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum
Unchecked Copy BoxLuk 9:60 - dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei
Unchecked Copy BoxLuk 9:61 - et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt
Unchecked Copy BoxLuk 9:62 - ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan