VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Malachiæ (Malachi) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxMal 3:1 - ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum
Unchecked Copy BoxMal 3:2 - et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum
Unchecked Copy BoxMal 3:3 - et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia
Unchecked Copy BoxMal 3:4 - et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui
Unchecked Copy BoxMal 3:5 - et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum
Unchecked Copy BoxMal 3:6 - ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti
Unchecked Copy BoxMal 3:7 - a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur
Unchecked Copy BoxMal 3:8 - si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis
Unchecked Copy BoxMal 3:9 - et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota
Unchecked Copy BoxMal 3:10 - inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam
Unchecked Copy BoxMal 3:11 - et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum
Unchecked Copy BoxMal 3:12 - et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum
Unchecked Copy BoxMal 3:13 - invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus
Unchecked Copy BoxMal 3:14 - et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum
Unchecked Copy BoxMal 3:15 - ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt
Unchecked Copy BoxMal 3:16 - tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius
Unchecked Copy BoxMal 3:17 - et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi
Unchecked Copy BoxMal 3:18 - et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan