The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA MARKONV (Mark) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Mat 27:1, 2, 11–14; Luk 23:1–5; Jhn 18:28–38 )
Unchecked Copy BoxMar 15:1 - et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato
Unchecked Copy BoxMar 15:2 - et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis
Unchecked Copy BoxMar 15:3 - et accusabant eum summi sacerdotes in multis
Unchecked Copy BoxMar 15:4 - Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant
Unchecked Copy BoxMar 15:5 - Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus
(Mat 27:15–26; Luk 23:17–25; Jhn 18:39—19:16 )
Unchecked Copy BoxMar 15:6 - per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent
Unchecked Copy BoxMar 15:7 - erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium
Unchecked Copy BoxMar 15:8 - et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis
Unchecked Copy BoxMar 15:9 - Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum
Unchecked Copy BoxMar 15:10 - sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes
Unchecked Copy BoxMar 15:11 - pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis
Unchecked Copy BoxMar 15:12 - Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum
Unchecked Copy BoxMar 15:13 - at illi iterum clamaverunt crucifige eum
Unchecked Copy BoxMar 15:14 - Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum
Unchecked Copy BoxMar 15:15 - Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
(Mat 27:27–31 )
Unchecked Copy BoxMar 15:16 - milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem
Unchecked Copy BoxMar 15:17 - et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam
Unchecked Copy BoxMar 15:18 - et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
Unchecked Copy BoxMar 15:19 - et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum
Unchecked Copy BoxMar 15:20 - et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum
(Mat 27:32–44; Luk 23:26–43; Jhn 19:17–27 )
Unchecked Copy BoxMar 15:21 - et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius
Unchecked Copy BoxMar 15:22 - et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus
Unchecked Copy BoxMar 15:23 - et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
Unchecked Copy BoxMar 15:24 - et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret
Unchecked Copy BoxMar 15:25 - erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
Unchecked Copy BoxMar 15:26 - et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
Unchecked Copy BoxMar 15:27 - et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius
Unchecked Copy BoxMar 15:28 - et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est
Unchecked Copy BoxMar 15:29 - et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
Unchecked Copy BoxMar 15:30 - salvum fac temet ipsum descendens de cruce
Unchecked Copy BoxMar 15:31 - similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
Unchecked Copy BoxMar 15:32 - Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
(Mat 27:45–56; Luk 23:44–49; Jhn 19:28–30 )
Unchecked Copy BoxMar 15:33 - et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam
Unchecked Copy BoxMar 15:34 - et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
Unchecked Copy BoxMar 15:35 - et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat
Unchecked Copy BoxMar 15:36 - currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum
Unchecked Copy BoxMar 15:37 - Iesus autem emissa voce magna exspiravit
Unchecked Copy BoxMar 15:38 - et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
Unchecked Copy BoxMar 15:39 - videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
Unchecked Copy BoxMar 15:40 - erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
Unchecked Copy BoxMar 15:41 - et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
(Mat 27:57–61; Luk 23:50–56; Jhn 19:38–42 )
Unchecked Copy BoxMar 15:42 - et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum
Unchecked Copy BoxMar 15:43 - venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
Unchecked Copy BoxMar 15:44 - Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
Unchecked Copy BoxMar 15:45 - et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
Unchecked Copy BoxMar 15:46 - Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti
Unchecked Copy BoxMar 15:47 - Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization