VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Marcum (Mark) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 16:28—17:13; Luk 9:27–36; 2Pe 1:16–18 )
Unchecked Copy BoxMar 9:1 - [Vulgate 8:39] et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute
Unchecked Copy BoxMar 9:2 - [Vulgate 9:1] et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis
Unchecked Copy BoxMar 9:3 - [Vulgate 9:2] et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere
Unchecked Copy BoxMar 9:4 - [Vulgate 9:3] et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu
Unchecked Copy BoxMar 9:5 - [Vulgate 9:4] et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
Unchecked Copy BoxMar 9:6 - [Vulgate 9:5] non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
Unchecked Copy BoxMar 9:7 - [Vulgate 9:6] et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum
Unchecked Copy BoxMar 9:8 - [Vulgate 9:7] et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum
Unchecked Copy BoxMar 9:9 - [Vulgate 9:8] et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
Unchecked Copy BoxMar 9:10 - [Vulgate 9:9] et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit
Unchecked Copy BoxMar 9:11 - [Vulgate 9:10] et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum
Unchecked Copy BoxMar 9:12 - [Vulgate 9:11] qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur
Unchecked Copy BoxMar 9:13 - [Vulgate 9:12] sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo
(Mat 17:14–21; Luk 9:37–42 )
Unchecked Copy BoxMar 9:14 - [Vulgate 9:13] et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis
Unchecked Copy BoxMar 9:15 - [Vulgate 9:14] et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum
Unchecked Copy BoxMar 9:16 - [Vulgate 9:15] et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
Unchecked Copy BoxMar 9:17 - [Vulgate 9:16] et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum
Unchecked Copy BoxMar 9:18 - [Vulgate 9:17] qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
Unchecked Copy BoxMar 9:19 - [Vulgate 9:18] qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
Unchecked Copy BoxMar 9:20 - [Vulgate 9:19] et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
Unchecked Copy BoxMar 9:21 - [Vulgate 9:20] et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia
Unchecked Copy BoxMar 9:22 - [Vulgate 9:21] et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
Unchecked Copy BoxMar 9:23 - [Vulgate 9:22] Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti
Unchecked Copy BoxMar 9:24 - [Vulgate 9:23] et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam
Unchecked Copy BoxMar 9:25 - [Vulgate 9:24] et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum
Unchecked Copy BoxMar 9:26 - [Vulgate 9:25] et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
Unchecked Copy BoxMar 9:27 - [Vulgate 9:26] Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
Unchecked Copy BoxMar 9:28 - [Vulgate 9:27] et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
Unchecked Copy BoxMar 9:29 - [Vulgate 9:28] et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio
Unchecked Copy BoxMar 9:30 - [Vulgate 9:29] et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire
Unchecked Copy BoxMar 9:31 - [Vulgate 9:30] docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget
Unchecked Copy BoxMar 9:32 - [Vulgate 9:31] at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
(Mat 18:1–5; Luk 9:46–48 )
Unchecked Copy BoxMar 9:33 - [Vulgate 9:32] et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis
Unchecked Copy BoxMar 9:34 - [Vulgate 9:33] at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior
Unchecked Copy BoxMar 9:35 - [Vulgate 9:34] et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
Unchecked Copy BoxMar 9:36 - [Vulgate 9:35] et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis
Unchecked Copy BoxMar 9:37 - [Vulgate 9:36] quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit
(Mat 10:40–42; Luk 9:49, 50 )
Unchecked Copy BoxMar 9:38 - [Vulgate 9:37] respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
Unchecked Copy BoxMar 9:39 - [Vulgate 9:38] Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
Unchecked Copy BoxMar 9:40 - [Vulgate 9:39] qui enim non est adversum vos pro vobis est
Unchecked Copy BoxMar 9:41 - [Vulgate 9:40] quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
(Mat 18:6–9; Luk 17:1, 2 )
Unchecked Copy BoxMar 9:42 - [Vulgate 9:41] et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur
Unchecked Copy BoxMar 9:43 - [Vulgate 9:42] et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem
Unchecked Copy BoxMar 9:44 - [Vulgate 9:43] ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
Unchecked Copy BoxMar 9:45 - [Vulgate 9:44] et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis
Unchecked Copy BoxMar 9:46 - [Vulgate 9:45] ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
Unchecked Copy BoxMar 9:47 - [Vulgate 9:46] quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
Unchecked Copy BoxMar 9:48 - [Vulgate 9:47] ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
Unchecked Copy BoxMar 9:49 - [Vulgate 9:48] omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
Unchecked Copy BoxMar 9:50 - [Vulgate 9:49] bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan